# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.241-248

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.241 to 4.1.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.241

CAP. III. Sponsalia de futuro praecise non compellunt ad contrahendum matrimonium cum leproso, lepra post sponsalia superveniente. Urbanus III. Episcopo Florentino. Literas fraternitatis tuae debita benignitate suscepimus, quibus certiores de sinceritate tuae fidei et devotionis effecti, ad honorem et commodum tuum abundantius provocamur. Verum Quia [ a nobis ] postulasti, utrum, si, post sponsalia de futuro inter aliquas legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum leprae morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli debeat, vel se possit ad secunda vota transferre, tuae sollicitudini respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, quum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum. [ De illa vero etc. ( cf. c. 6. de divort. IV. 19.)] TITULUS IX. DE CONIUGIO SERVORUM. CAP. I. Servus, contradicente domino, matrimonium contrahere potest; sed propter hoc non liberatur a servitiis domino debitis. Adrianus Sancteburgensi Archiepiscopo. Dignum est et a rationis tramite non discordat, quod ea, quae dubietatis in se videntur scrupulum continere, et ad apostolicae sedis iudicium referantur, ut inde Christi fideles in dubiis certitudinem se gaudeant invenire, unde noscuntur magisterium fidei suscepisse. Tua vero fraternitas de servorum coniugiis, quae invitis et contradicentibus dominis contrahuntur, quid fieri debeat, ab apostolatu nostro, si bene meminimus, requisivit; super quo tibi duximus taliter respondendum . Sane, iuxta verbum Apostoli, prout tua discretio recognoscit , sicut in Christo Iesu neque liber, neque servus est, qui a sacramentis ecclesiae sit removendus, ita quoque nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi. Et, si contradicentibus dominis et invitis contracta fuerint, nulla ratione sunt propter hoc ecclesiastico iudicio dissolvenda; debita tamen et consueta servitia non minus debent propriis dominis exhiberi. CAP. II. Separatur matrimonium, quando liber ignoranter cum ancilla contraxerit, nisi postea hoc sciens illam cognovit.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
