# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.255-265

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.255 to 4.1.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.255

Innocentius III. H. Episcopo. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dilectus filius noster G. tituli sanctae Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus dilectum filium nobilem virum R. militem a muliere quadam propter conditionis separavit errorem. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et , si tibi constiterit, quod miles ipse ignoranter contraxit cum ancilla, ita, quod, postquam intellexit conditionem ipsius, nec fato nec verbo consenserit in eandem, propter quod per cardinalem eundem ab eius fuerit consortio separatus, contrahendi cum alia liberam ipsi concedas auctoritate apostolica facultatem. TITULUS X. DE NATIS EX LIBERO VENTRE. CAP. UN. Natus ex libera vel liberta liber est. Gregorius. Indecens esse credimus, ut progeniti ex liberta sive libera filii ad servitium retrahantur. Propterea tibi [ praesenti auctoritate ] praecipimus, ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus , [ exuto a curis animo ] diligenter intendas, quatenus , si documenta nulla sint ab ecclesiae parte, quae documentis huiusmodi debeant obviare, ab eius molestia sine aliqua retractatione compescas eandem. Durum est enim, ut, si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab ecclesia, a qua fueri debent, revocentur. [ Iterum ergo etc. ] TITULUS XI. DE COGNATIONE SPIRITUALI. CAP. I. Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite contrahunt, nisi consuetudo repugnet; separantur autem, si per eorum alterum vel utrumque compaternitas est contracta. H. d. cum cap. Super eo, infra eod. Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. Utrum autem filii aut filiae ante vel post compaternitatem geniti possint adinvicem copulari, canones secundum diversorum locorum consuetudines contrarii inveniuntur. Et licet primus canon exinde editus natos post compaternitatem adinvicem copulari prohibeat, alter tamen canon posterius editus primum videtur corrigere, per quem statuitur, ut, sive ante sive post compaternitatem geniti sunt, simul possint coniungi, excepta illa persona duntaxat, per quam ad compaternitatem venitur. Unde tolerabilius nobis videtur, ut secundum posteriorem canonem debeat observari: nisi consuetudo ecclesiae, quae scandalum generet, aliter se habere noscatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
