# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.272-277

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.272 to 4.1.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.272

CAP. IV. Inter patrem baptizati et uxorem levantis, prius ab eo cognitam, contrahitur compaternitas efficax ad matrimonium dirimendum. Clemens III. Martinus Bertham duxit in uxorem, Tebergam sibi copulavit Lotharius, qui Berthae et Martini filium de sacro fonte suscepit. L. vero et B. sublatis de medio, M. cum T. praefata contraxit; quaerit a nobis tua fraternitas, utrum tales sint ab invicem separandi . Nos autem consultationi tuae duximus respondendum, quod, quum secundum verbum Domini vir et mulier efficiantur per connubium una caro, liquidum est, Tebergam non posse matrimonialiter copulari Martino, qui compater eius fuerat, cum quo una caro ipsa Teberga noscitur exstitisse. [ Super alio etc. ( cf. c. 5. de eo, qui cogn. IV. 13.) Dat. Laterani .] CAP. V. Compaternitas, per catechismum contracta, impedit matrimonium contrahendum, sed contractum non dirimit. Idem. Contracto matrimonio inter P. de Rigale et A. uxorem suam, sicut eiusdem P. nobis conquestio patefecit, quum per biennium insimul habitassent, et filium ex ipsa uxore memoratus P. suscepissset , quidam consanguinei eiusdem A., volentes eam separari a viro , contra matrimonium obiecerunt, asserentes , quod eadem A. in primo sacrati salis pabulo filium quondam concubinae ipsius P. tenuit, quum fuit primum in ecclesia inductus; et propter hoc tuam praesentiam adeuntes dicebant, ipsam debere a viro per tuum iudicium separari. Tua vero fraternitas, sicut accepimus, causa non cognita, iis carnale commercium interdixit, prohibens ipsi P., ne debitum ab uxore requireret . Verum, si constaret ecclesiae , vera esse quae diximus, non ideo tamen contractum matrimonium solveretur, quae res utique vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus praefato P. auctoritate nostra firmiter iniungas, ut memoratam A. sicut uxorem propriam maritali affectione pertractet, et carnale debitum ab ea licenter exigat et persolvat, sive, quod supra dictum est , ipsam A. ante matrimonium contractum cum P., sive postea constiterit hoc egisse; dum tamen, si in fraudem hoc fecerit causa matrimonii separandi, poenitentiam pro praesumptione accipiat, matrimonio in sua firmitate durante.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
