# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.29-34

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.29 to 4.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.29

CAP. X. Qui iuravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per censuram ecclesiasticam contrahere compellitur. Idem Pictaviensi Episcopo. Ex literis venerabilis fratri nostri Silvani episcopi accepimus, quod, quum duo nobiles viri sui episcopatus, G. scilicet de Monstra et B. de Mauritania filios et filias impubescentes haberent, et spe pacis inter eos conciliandae ita inter se convenerunt, quod eos mutuis adinvicem matrimoniis copularent. Et hoc tam patres, quam filii sub iuramento se promisere facturos, inter quos siquidem G. filiam alterius, consentiente patre, se semel et iterum iuravit ducere in uxorem. Quo volente ad alia vota migrare, eum episcopus compellere voluit, ut quod iuraverat adimpleret. Ipse ad audientiam nostram appellavit, et, altera parte nuncium suum ad nos destinante, ipse nec venit, nec responsalem aliquem pro se transmisit . Quia igitur praedicto G. periculosum est, contra suum iuramentum venire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam convoces praesentiam, et, rationibus hinc inde plenius auditis et agitatis si hoc tibi constiterit, eum moneas, et, si non acquieverit monitis, ecclesiastica censura compellas, ut ipsam, nisi rationabilis causa obstiterit, in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. Si vero rationabilem causam praetendere voluerit, eam cum omni diligentia et studio audias, et fine canonico omni appellatione cessante decidas. Ceterum si legitime monitus iudicio tuo parere contemserit eum et patrem, si fovere ipsum in sua malitia praesumserit, excommunicationis cinculo astringas et in tota terra ipsorum omnia divina praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium prohibeas officia celebrari . CAP. XI. Per censuram ecclesiasticam pater compellitur restituere filio eius uxorem, quam iniuste detinuit vel detinet. Idem Archiepiscopis, Episcopis et aliis Praelatis per Angliam constitutis. Non est vobis, sicut arbitramur, incognitum, qualiter Henricus illustris rex Anglorum pro discordia, quae inter ipsum et filios suos peccatis exigentibus est suborta, uxores eorum [ filias videlicet carissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris regis Francorum ] detineat, pro quibus sibi restituendis [ idem ] rex Francorum [ et filii praedicti regis Angliae ] et generi sui preces sollicitas nobis porrexerunt . Nos itaque [ studiosius ] attendentes, iustum et honestum esse, ut viri suas petant uxores, et precibus eiusdem [ regis Francorum et generorum suorum non solum in his quae ex officii debito tenemur efficere, sed etiam ] in omnibus, quae a iustitia non discordant, volentes prompto animo acquiescere, praefatum regem Angliae studiose satis et attente monuimus, eique dedimus in mandatis, ut ad commonitionem [ venerabilium fratrum nostorum ] archiepiscopi Tarentasiensis et episcopi Claremontensis, et [ dilecti filii sui ] Carthusiani prioris, vel loco eius prioris de Monte Dei si ipse adesse non poterit, vel duorum ex his, si tret non potuerint interesse, uxores filiis suis infra XL. dies post nostrarum literarum susceptionem restituere non postponat. Si vero eas infra praescriptum terminum viris suis non restituerit, apostolica auctoritate praecipimus, ut tota provincia, infra quam detinentur, et ad quam transferentur, quamdiu ibi fuerint, donec viris suis restituentur, ab omnibus divinis officiis praeter baptisma parvulorum et poenitentia morientiam cesset. Inde est, quod universitati vestrae per apostoliam scripta praecipiendo Mandamus [ et mandando praecipimus ], quatenus eundem regem Anglorum ad eas restituendas sollicite moneatis et exhortationibus inducatis, proponentes ei, quod non minus expedit sibi eas restituere, quam viris suis ipsas recipere . Et, si iuxta mandetum et commonitionem vestram filiis suis uxores suas infra certum terminum non restituerit, ex tunc, in quacunque provinciarum vestrarum detinentur vel [ ad quas ] transferuntur, donec ibi fuerint, nulla divina officia praeter baptismum parvulorum et poenitentias morientium celebretis vel permittatis aliquatenus celebrari omni [ super his contradictione et ] appellatione cessante, scituri pro certo, quia si qui contra interdictum nostrum, quod non credimus, venire tentaverint, suae temeritatis et transgressionis poenam debitam auctore Domino reportabunt .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
