Latin
4.1.319 to 4.1.326
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.319-326
Not analysed yet
CAP. X. Affinitas superveniens non dissolvit matrimonium. Idem Archiepiscopo Strigoniensi. Tuae fraternitatis devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri ,utrum is, qui cum sorore legitimae coniugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium separari . Nos igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod uxor, ut a commixtione viri abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam universae carnis ingressus fuerit, diligentius est monenda. Quodsi forte commonitioni parere recusans talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir eius poterit et debebit, tamen cum Dei timore, debitum ei solvere coniugale, quum affinitas, post matrimonium inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non exsistit, unde iure suo non debet sine culpa privari ,[quanquam dicatur etc. Consuluisti etc. cf. c. 3. Ut lite non cont. II. 6. Dat. Rom. etc. 1206.] CAP. XI. Summatum est supr. capitulo proximo. Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi. Iordanae mulieris petitio continebat, quod I. laicus cum ipsa, quae nondum decimum aetatis suae annum compleverat, per verba de futuro contraxit, et, ea infra eiusdem anni spatium carnaliter cognita, matrem ipsius sibi matrimonialiter copulare, et ad damnatae commixtionis amplexus procedere non expavit. (Et infra: )Quare praefata I. supplicavit, ut, quum carnis stimulis resistere nequeat, sibi, ne iure suo sine sua propria culpa fraudetur, providere salubriter dignaremur. Ea propter mandamus, quatenus, si res ita se habet, utrumque ipsorum ad vovendam perpetuam continentiam attente moneas et inducas, et, si ad eam induci nequiverint, memoratum I. ,iniuncta ei primitus pro commisso incestu poenitentia competenti, ut eidem cohabitet, et coniugale debitum reddat exactus, ecclesiastica censura compellas. TITULUS XIV. DE CONSANGUINITATE ET AFFINITATE. CAP. I. Separatur matrimonium, contractum inter affines primi generis et quarti gradus.