# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.329-334

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.329 to 4.1.334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.329

CAP. II. Affinitas superveniens, de qua saltem constat per famam, solvit sponsalia de futuro. Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo. Super eo, quod iuvenem quendam asseris puellam quandam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae, iam facta nubilis, eum repetit, et ille excipit dicens, se non debere eam ducere pro eo, quod, postquam puellam affidavit eandem, carnaliter propinquam ipsius cognovit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si manifestum est, eundem iuvenem cognovisse propinquam praedictae puellae, vel, si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, quum esset sponsa tantummodo de futuro, idem iuvenis ab eius impetitione [ potest et ] debet absolvi. CAP. III. Si dispensatur cum aliquo, ut possit contrahere in certo gradu alias prohibito, requiritur, quod uterque contrahentium toto gradu distet a stipite, praesertim si hoc habet cousuetudo. Coelestinus III. Quod dilectio tua ( Et infra: ) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam apostolicae sedis legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto gradu coniungi. Quod tibi videtur convenienter posse fieri secundum regulam, a quibusdam doctoribus approbatam , qua dicitur: quoto gradu quis distat a stipite, et a quolibet, per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de consuetudine terrae, si quando talis casus emerserit incolae terrae propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes, sicut literarum tuarum series demonstravit . Nos itaque sic consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda, quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione secundum canones computata . Si vero alter sexto vel septimo gradu distat a stipite, alter autem secundo vel tertio gradu , coniungi non debent. Unde in hac parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini deferendum, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam adhibita novitate.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
