Latin
4.1.335 to 4.1.341
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.335-341
Not analysed yet
CAP. IV. Infideles, coniuncti in gradu prohibito a lege canonica, post baptismum non separantur. Innocentius III. Archiepiscopo et capitulo Tirensibus. De infidelibus ad fidem conversis nos consulere voluistis ,utrum, si ante conversionem suam secundum legis veteris instituta vel traditiones suas circa gradus consanguinitatis, a canone denotatos, coniuncti fuerint, separari debeant post baptismum. Super hoc igitur Consultationi tuae duximus respondendum, quod matrimonium, sic ante conversionem contractum, non est post baptismi lavacrum separandum, quum a Iudaeis Dominus requisitus, si liceret uxorem ex quacunque causa dimittere, ipsis respondit: "Quos Deus coniunxit homo non separet," per hoc innuens, esse matrimonium inter eos. [Dat. Lat. III. Kal. Ian. 1198.] CAP. V. Consanguinei mariti cum consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus prohibitis non possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc secundo. Idem Rosanensi Archiepiscopo. Quod super his articulis, qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis, quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes . [(Et infra: )]Super eo igitur, quod pater et filius cum matre et filia, et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod, licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris sint viri affines, inter consanguineos tamen uxoris et consanguineos viri ex eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra: )Ne autem infra gradus prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice inhibere, et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. [Quum autem etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.] CAP. VI. Non valet dispensatio, obtenta a Papa super matrimonio inter consanguineos contracto, si ibi causa falsa sit expressa, nisi postea eam Papa confirmaret. H. d. secundum verum et communem intellectum.