# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.342-347

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.342 to 4.1.347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.342

Idem. Quia circa ( Et infra: [ cf. c. 6. de bigam. I. 21.]) Porro de nobili viro N., pro cuius dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea, quae ipsum quinto consanguinitatis gradu contingit, a sede apostolica obtinenda falsa nobis causa fuerat allegata, proles videlicet, quum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habeat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta, quum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. [ Tu denique etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. VII. Testes, qui de consanguinitate deponunt, computationem debent a stipite vel germine incipere. Idem. Tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum illorum sufficiat testimonium ad matrimonium dirimendum, qui consanguintatis gradus ab avunculo et nepote, videlicet fratris filio vel sororis, quum de fratribus vel superioribus nihil noverint vel audiverint , inceperint computare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum coniugium multum favoris obtineat, testes, qui, ad divortium celebrandum producti, consanguinitatis gradus computant, a stipite debent incipere, id est a parentibus vel germanis, et sic per ordinem distinguere gradus, nominibus propriis vel aequipollentibus indiciis designando personas, praesertim quum saepius testimonium perhibeant de auditu. Quod quia minus est validum, non est in articulo huiusmodi nimium laxanda facultas, quum, qua ratione computationem inciperent a secundo, eadem [ ratione ] ab ulterioribus inchoarent. [ Consequenter etc. ( cf. c. 26. de spons. IV. 1.) Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.] CAP. VIII. In secundo et tertio affinitatis genere tollitur prohibitio, quae olim erat in matrimonio contrahendo. Similiter tollitur prohibitio de sobole suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non poterat contrahere cum cognatione prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste textus, qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
