# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.35-40

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.35 to 4.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.35

CAP. XII. Dictum unius, asserentis impedimentum, impedit matrimonium contrahendum non iuratum. Idem Episcopo sanctae Agathae. Praeterea de muliere, quae a viro impetitur, cuius consanguineus cum ea se deliquisse proponit, sed, hoc publice confiteri recusat propter metum et potentiam mulieris, providentiae tuae taliter respondemus, ut matrimonium ipsum fieri, nisi iuramentum intervenisset, districte prohibeas, ne deterius inde contingat. CAP. XIII. Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet matrimonium, si alteri postea nubit. Ita communiter summatur. Et secundum hunc intellectum esset hic casus apertus, quod matrimonium metu contractum esset ipso iure nullum. Hoc tamen clare non colligitur ex litera. Idem Procuratori et Canonicis Soranis. Veniens ad apostolicam sedem Mariota latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, dum esset in adolescentia constituta , quendam adolescentem [ E. nomine ] adamavit in tantum, quod uterque inter se de matrimonio contrahendo sub trium personarum testimonio praestitit iuramentum. Quod parentes mulieris ipsius ignorantes, eam invitam et reclamantem in uxorem cuidam alii tradiderunt, quem ita exhorruit, quod se ab eo nullo modo cognosci permisit. Quumque publice fateretur, quod a priori viro cognita esset atque iurata, episcopus Soranus, qui tunc erat, eos ante praesentiam suam fecit venire, et , cognito atque probato , quod ita proxima inter eos esset linea consanguinitatis, quod insimul non possunt, nec debent de iure coniungi , ipsos ab invicem separavit. Ceterum quum causa ipsa tractaretur, et viro, cui tradita fuerat a parentibus, consentire nollet, ipse aliam in uxorem traduxit, et illa cuidam viro T. nomine publice in conspectu ecclesiae nupsit. Tandem quum de illo filium genuisset, pater ipsius T., quaerens occasionem divortium faciendi , ei opposuit, quod filium suum non potuit in virum habere eo, quod alii, qui nunc defunctus est, prius desponsata fuisset. Quia vero assertioni eius fidem, sicut nec debuimus, non adhibuimus, nec hoc potuimus sub silentio praeterire, eam ad vos duximus remittendam, et discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, huius rei veritate plenius comperta , si inveneritis, quod praedicta mulier a priori viro iudicio ecclesiae fuerit separata, et ab eodem T. sine contradictione ecclesiae in uxorem traducta, et ille, cui a parentibus invita et renitens fuit copulata, de praesenti vita decessit, praedictum T. monitione praemissa compellatis, ut praefatam Mariotam postposita occasione recipiat, et sicut uxorem suam diligere studeat et maritali affectione tractare. Alioquin eam et superinductam, et patrem etiam eius, si huic rei restiterint, excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sententiam ipsam faciatis inviolabiliter observari .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
