Latin
4.1.355 to 4.1.360
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.355-360
Not analysed yet
CAP. II. Impotens ad copulam est impotens ad contrahendum matrimonium, sive sit impedimentum aetatis sive naturae. Alexander III. Ambianensi Episcopo. Quod sedem apostolicam consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas non parum commendanda videtur. Ex tua siquidem parte nobis est intimatum, quod quaedam mulier tui episcopatus cuidam viro nupsit, ignorans, quod propter utriusque inguinis rupturam genitalia eius essent abscissa, nec ab eo cognita fuisset, qui utique modo factus leprosus se pariter et sua domui reddidit infirmorum. Mulier vero, ad domum paternam reversa, sicut iuvenis alii viro nubere desiderat et coniugali faedere coniungi. Verum licet Romana ecclesia non consueverit propter naturalem frigiditatem aut propter alia maleficia legitime coniunctos dividere, si tamen consuetudo generalis Gallicanae ecclesiae habet, ut huiusmodi matrimonia dissolvantur, nos patienter tolerabimus, si secundum illam consuetudinem eidem mulieri cui voluerit nubendi in Domino concesseris facultatem . Sicut enim puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio: sic quoque qui impotentes sunt minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. [Sane de canonico etc. cf. c. 10. de regul. III. 31.] CAP. III. Naturale impedimentum ad coitum, irreparibile arte medicorum, matrimonium impedit. Idem. Ex literis tuis accepimus, quod quidam sedecim annorum vel eo amplius quandam annorum tredecim duxit in uxorem, qui quum debitum reddere deberet, et non posset, mulier tam gravem infirmitatem contraxit, ut omnino viro sit facta inutilis, et instrumentum eius sit impeditum ita, quod vir ei commisceri non potest. Respondemus igitur, quod, si vitium illud mulier a natura contraxit, nec ope medicorum poterit adiuvari viro aliam accipiendi liberam tribuas facultatem. Si vero ex culpa viri hoc provenit, licet non sit tutum indulgeri ei, ut aliam accipiat: tamen sub dissimulatione poteris sustinere, quia tutius est unam tamquam uxorem habere, quam cum multis peccare .