# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.390-396

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.390 to 4.1.396. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.390

CAP. III. Statur verbo viri et mulieris, qui negant aliquem filium, nisi indiciis et testibus probetur contrarium. Idem Rothomagensi Archiepiscopo. Transmissae nobis tuae literae continebant, quod, quum N. civis tuus usque ad iuventutem quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante, postmodum ipsam, sicut dicitur , legitime desponsavit, et filios sustulit ex eadem. Quibus paternam hereditatem petentibus, praedictus iuvenis contradicit, gerens se filium et heredem, quamvis a vicinia, quae ipsum filium eorum esse credebat, spurius diceretur. Praedicti vero N. et uxor eius Matilda praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit excommunicationis adstrictus, quid de hoc agere debeas, nos consulere voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali casu standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et testibus tibi constiterit, esse filium iuvenem memoratum. CAP. IV. Illegitima proles est, quam viro vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero sive cum viro moretur. Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et Abbati Herfordensi. Causam, quae ( Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Si, partibus ante praesentiam vestram convocatis, legitime vobis constiterit, quod saepe dicta Agatha de Anelina muliere, tempore Alani viri sui, ipsa cum eo tanquam cum viro suo morante, vel R. patre dictae Agathae, ipsam A. adhuc habente virum, publice tenente, nata fuit, eam non fuisse legitimam eiusdem R. filiam iudicetis, quia non potuit esse uxor, quae viri sui torum maculans, [ et ] alii, dum ille viveret, copulari et cohabitare praesumpsit. Ceterum etc. ( cf. c. 3. de dol. et cont. II. 14.) CAP. V. Quaestio nativitatis, opposita petenti hereditatem coram iudice sacculari, est ad ecclesiasticum iudicem transmittenda. H. d. et est textus multum notabilis et allegabilis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
