# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.397-401

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.397 to 4.1.401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.397

Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi. Lator praesentium R., non sine multo discrimine sui corporis ad nostram accedens praesentiam, sua nobis conquestione proposuit, quod, quum avus suus uxores duos habuerit, de quarum una eius pater processit, de altera Hug. patruum suum sustulit, idem [ Hug. ] XL. acras terrae, quae ipsum et patrem eiusdem R. contigerunt, per violentiam detinet, nec eidem R., qui succedere in bonis paternis debet, debitam partem vult exhibere . Quum autem idem R. H. coram saeculari iudice super hereditate avi eiusdem R. patris dicti H. traxisset in causam, ille sibi praesumpsit obiicere, quod pater eius non fuit de legitimo matrimonio natus, et ideo de hereditate quondam avi sui nihil posset [ sibi ] iure successorio vendicare. Tandem vero , quum super quaestione nativitatis coram venerabili fratre nostro Norvicensi episcopo diu tractatum fuisset, ad nostram exstitit audientiam appellatum. Sed, eo veniente, altera pars per se vel per alium suam nobis exhibere praesentiam contempsit . Ideoque, nolentes causam ipsam diutius protrahi, eam experientiae vestrae committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, ipsam causam super quaestione nativitatis patris eiusdem B. infra duos menses post harum susceptionem literarum sublato appellationis obstaculo terminetis. Si vero infra duos menses praefatus H. non poterit probare legitime quod ei de paterna hereditate obiecit, extunc saeculari domino, sub cuius iudicio de hereditate causa vertitur intimetis, ut pro quaestione nativitatis non dimittat, quin causam super hereditate audiat et decidat. CAP. VI. Naturales legitimantur per subsequens parentum coniugium, spurii vero non. H. d. inhaerendo verbis literae, et est capitulum famosum, et quotidie allegatur in utroque foro. Idem Exoniensi Episcopo. Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab hereditate repellendus; praesertim si in mortem uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus, quoniam matrimonium legitimum inter se contrahere non potuerunt .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
