Latin
4.1.402 to 4.1.407
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.402-407
Not analysed yet
CAP. VII. De causa civili inter laicos non cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an quis sit de legitimo matrimonio natus. Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis. Causam, quae inter R. et F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de legitimo matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato R. possessionem [eorum ]omnium, quorum possessor exstitit, quando avus suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante principalis causae ingressum faceretis appellatione cessante restitui, si eadem possessione fuisset per violentiam spoliatus: nos attendentes, quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri et dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis ],detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod de possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit pertinere, volumus et fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de causa principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio nata, plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum nostrarum tenorem appellatione remota terminetis; licet incongruum videatur, ut matrimonium genetricis praefati R. impetatur, quod ea vivente non fuit, ut dicitur, impetitum. CAP. VIII. Si mulier, per iudicium ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit cum secundo, legitima erit proles, quam ex illo suscepit. Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino. Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari ,ad partes Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens, ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et quod eum non posset diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero, sicut vir providus et discretus, parentibus praedicti viri mandavit, ut pro eo mitterent, et ipsum ad propria revocarent. Quumque, elapso longi temporis spatio, vir praedictus non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei veritas nobis non constat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et ,si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii tulerit, filios eius ,quos sustulit de alio, ad cuius copulam auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae migravit, legitimos iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei auctoritate apostolica silentium penitus imponatis .