# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.408-419

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.408 to 4.1.419. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.408

CAP. IX. Filii, nati ex matrimonio clandestino per ecclesiam approbato, sunt legitimi. H. d. inhaerendo literae. Idem Belvacensi Episcopo. Quod nobis ( Et infra: [ cf. c. 2. de cland. desp. IV. 3.]) Si qui autem de clandestino matrimonio, postmodum ab ecclesia comprobato et rato habito , generati fuerint, eos legitimos iudices filios et heredes. CAP. X. Nati ex matrimonio, contracto contra publicae honestatis iustitiam, illegitimi sunt, et ab hereditate parentum excludendi. Et tene menti hunc casum, quia saepe per ignorantiam accidit. Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo. Referente nobis ( Et infra: ) Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, publicae honestatis iustitia prohibente, matrimonium inter eos contrahi non potuit, et contractum debuit separari, ac per hoc, quum filii nec per ecclesiae permissionem, nec per paternam ignorantiam excusentur, ad successionem bonorum paternorum non videntur aliquatenus admittendi. CAP. XI. Ad docendum prolem illegitimam non sufficit probare impedimentum matrimonii, si fuit in facie ecclesiae contractum. Idem. Pervenit sane ad nos ex insinuatione L. viduae, quod, quum inter G. patrem suum, et A. matrem illius matrimonium fuisset legitime celebratum, et, quamdiu vixerunt, quiete permanserunt, post illorum decessum quidam asserentes, eam de non legitimo matrimonio fuisse susceptam, a paterna hereditate tanquam illegitimam amovere conantur. Mandamus itaque discretioni vestrae per apostolica scripta , quatenus, si est ita, dictam viduam auctoritate nostra legitimam nuncietis. CAP. XII. Statur dicto testium, qui probant aliquem legitimum, licet fama viciniae et tractatus parentum habeat contrarium. Innocentius III. Per tuas nobis literas intimasti, quod R. ex muliere quadam , quam secundum opinionem maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole suscepta, quandam post, et aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua prolem susceperat, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in praesentia multorum firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et postea, quum per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea susceperat, in testamento heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an filius sic susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium admittendus, tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime comprobavit, praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum ipsius R. heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est quod in veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R., quum, ea dimissa, quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transiverit, videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat, denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communimus auctoritate apostolica tibi praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari . [ Dat. Reate III. Non. Aug. 1198.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
