# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.41-46

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.41 to 4.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.41

CAP. XIV. Si timetur inferri violentia puellae, de cuius matrimonio agitur, debet iudex sibi providere locum tutum et honestum, donec causa terminetur. H. d. et est textus multum allegabilis. Idem Papiensi Episcopo. Quum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est, ut, ubi assensus cuiusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur, et, ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cuius est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odit, et sequatur exitus, qui de invitis solet nuptiis provenire. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus puellam, de cuius matrimonio inter Siderios et Canes cives tuos quaestio ventilatur, in domo, in qua eam posuisti ita, quod nihil eam timere oporteat, facias honeste teneri, donec praedicta causa fine canonico terminata fuerit, et sententia sine contradictione cuiusquam valeat exsecutioni mandari. CAP. XV. Sponsalia de futuro, si secuta est copula, non solvuntur per sponsalia de praesenti; alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset cadere in constantem virum, contracta sint. Idem. Veniens ad nos G. lator praesentium sua nobis relatione monstravit, quod in domo sua mulierem quandam recepit, de qua prolem habuit, et cui fidem coram pluribus praestitit, quod eam duceret in uxorem. Interim autem, quum apud domum vicini sui pernoctaverit, eius filia nocte illa secum concubuit, quos pater puellae simul in uno lecto inveniens, ipsum eam per verba de praesenti desponsare coegit. Qui nuper in praesentia nostra constitutus nos consuluit, cui potius adhaerere deberet. Quia vero nequaquam innotuit nobis, utrum post fidem praestitam primam cognoverit , Ideoque mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et , si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit, ipsum cum ea facias remanere; alioquin secundae, nisi metu coactus, qui posset in virum constantem cadere, eam desponsaverit, adhaerere facias ut uxori.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
