# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.423-426

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.423 to 4.1.426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.423

CAP. XIV. Si coniugatus, vivente prima, in facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit eorum proles. Idem H. et R. Canonicis Beneventanis. Ex tenore literarum vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua hereditatem R., quondam mariti sui a Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem , sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius nitebatur excludere, pro eo, quod eundem R. maritum ipsius viduae de adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quandam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum maritum ipsius viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod, quum praefata Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera conscia non nascuntur. Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nos nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu , Intelligentes, quod pater praedicti R. matrem ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus , quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa coniux ipsius legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem prolis potius declinamus, memoratum R. quoad hoc legitimum reputantes. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [ et ] vos eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione praevia processuri . [ Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.] CAP. XV. Proles infidelium, qui postea convertuntur, legitima est, etiamsi parentes sunt in gradu prohibito lege canonica.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
