# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.427-435

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.427 to 4.1.435. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.427

Idem Episcopo Tib. Gaudemus ( Et infra: [ cf. b. 8. de divort. IV. 19.]) Ceterum prolem, de infidelium coniunctionibus natam, qui secundo, tertio vel ulteriore gradu secundum opinionem illorum matrimoniali contraxerunt affectu, post fidem receptam, utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari. [ Qui autem etc. cf. c. 8. de divort. IV. 19.] TITULUS XVIII. QUI MATRIMONIUM ACCUSARE POSSUNT, VEL CONTRA ILLUD TESTARI. CAP. I. Quum agitur de foedere matrimonii, reo absente contumaciter, possunt super impedimento matrimonii recipi testes, dummodo sint legitimi; et ad dicta eorum fertur sententia. Alexander III. Parisiensi Episcopo. Relatum est nobis ex parte tua , quod, quum pater cuiusdam puellae eam cuidam civi Parisiensi nuptui tradidisset, maritus post aliquot annos, quibus cum uxore permansit, propter homicidium, quod commisit, de civitate timore mortis exivit. Nunc autem dicitur et videtur legitime posse probari, quod pater praedictae puellae ad Christianitatem iuvenem tenuit, et, quod est amplius , eum de sacro fonte levavit; sed literis tuis quaesitus nondum potuit inveniri, licet quinquennium sit transactum. Ceterum quia super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos , consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iuvenis et puella aliquot annis sine quaestione fuerunt [ simul ], qui praescriptum matrimonium nunc accusant non videntur suspicione carere. Ceterum si manifestum est quod asseritur, aut legitimi accusatores et testes appareant omni exceptione maiores , postquam iuvenis fuerit cum omni diligentia requisitus, etiamsi nequiverit inveniri, testes recipere poteris, et fine canonico iudicium terminare. Tu tamen ita procedas, quod amorem aliquem aut commodum temporale nequaquam praeponere iustitiae videaris. Sane illi quibus scientibus et tacentibus matrimonium est contractum non sunt contra ipsum ulterius audiendi . CAP. II. Accusatio et testimonium in causa matrimoniali personaliter, et non per literas, fieri debent. Clemens III. A nobis est ex parte ecclesiae vestrae quaesitum, utrum aliqui, super accusatione matrimonii nihil voce propria depromentes, debeant per solam chartulae conscriptionem admitti. Ad hoc respondemus, quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem, nullius momenti est conscriptio quoad sententiam proferendam, nisi alia legitima adminicula suffragentur. Praeterea, quia et hoc consultationi fuit additum, proinde respondemus, quod, qui sponsalibus interfuerunt et tacuere quaesiti, non sunt postea recipiendi, si velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere quae in veritate postea didicerunt, de quibus quum constet, eos nihil factae interrogationis tempore cognovisse, qualiter ab his qui accusant matrimonium vel aliquid protestantur recipiendum sit sacramentum et post quot annos sint aliqui in accusatione matrimonii audiendo praesentibus literis non duximus annectendum. Quia forma huius sacramenti paene in omnibus patet canonibus diligenter expressa et quia per varietatem casuum et diversitates personarum certa de annorum spatio his non possit meta praefigi . [ Dat. Laterani. ]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
