# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.449-457

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.449 to 4.1.457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.449

CAP. I. Homicidium necessarium non privat spe coniugii, sed machinatio in mortem coniugis sic. Ex concilio apud Wormaciam. Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis [ hominibus ] consiliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et hoc probare [ potest ], potest ipse vir ipsam uxorem dimittere, et post mortem uxoris, si voluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae absque spe coniugii stet subiecta. CAP. II. Coniuges propter alterius crimen non separantur, nisi spiritualiter fornicentur, et tunc durat coniugium, eis etiam separatis. Alexander III. Quaesivit a nobis tua fraternitas, utrum mulier pro latrocinio aut quolibet alio crimine a viro suo debeat separari, et alii nubere, et de viro simili modo quaestionem proposuisti, utrum pro quolibet flagitio possit a coniuge dividi, et aliam sibi legitime matrimonio copulare . Nos itaque taliter respondemus, quod mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi ipse eam ad maleficia sua trahere nitatur, et fidei suae religionem corrumpere velit, ab eo separari non debet, nec alii aliqua ratione copulari . Verum si coniugem suam ad infidelitatis maleficium traxerit, mulier a viro recedere poterit et separari, ita, quod ei nubere alii non licebit, quia, licet separentur, semper tamen coniuges erunt. In viris quoque praesentis sententiae forma servetur. CAP. III. Vir non potest dimittere uxorem sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum parentelae notorium. Si fama refert impedimentum coniugii, etiam nemine opponente, episcopus ex officio suo potest de eo inquirere. Si vero impedimentum est notorium, potest episcopus ex officio suo matrimonium separare. Idem Ambianensi Episcopis. Porro de comite Pontini, qui filiam B. de sancto Valerico uxorem suam absque iudicio ecclesiae dimisit propterea , quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si etiam parentela esset publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea separari non potuit, quare ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem ipsius, districte compellas. Quam si recipere noluerit, eum et superinductam vinculo excommunicationis adstringas. Si qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint et possint impetere, causam audias, et eam fine debito decidas . Praeterea de H. qui filiam Adelmi , cognatam suam, duxit [ in ] uxorem, si hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium velit impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus, et parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi essent consobrini in primo gradu vel secundo, tui officii interest, matrimonia illa adhibita gravitate dissolvere, quae illicite contracta noscuntur. [ Ad haec etc. cf. c. 15. de dec. III. 30.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
