# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.458-463

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.458 to 4.1.463. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.458

CAP. IV. Repellitur uxor, petens restitutionem mariti, si notorie fornicata est, et maritus continuit. Idem. Significasti nobis , quod quidam miles in provincia tua , uxore sua sine iudicio ecclesiae [ et auctoritate ] dimissa pro eo, quod suggestum sibi fuerat, ipsam incestum cum quodam consanguineo suo commisisse, vinculo fuit propter hoc excommunicationis adstrictus. Verum mulier ipsa non continuit, sed sobolem de alio viro suscepit; nec minus postulat viro restitui, asserens, se ab ipso iniuste [ fuisse ] dimissam, et eundem virum sibi materiam adulterandi dedisse. Unde, quia nos consuluisti, utrum mulier ipsa debeat viro [ suo ] restitui, et vir ad eius receptionem compelli , Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si notorium est, mulierem ipsam adulterium commisisse, ad eam recipiendam praefatus vir cogi non debet, nisi constaret, ipsum cum alia adulterium commisisse. CAP. V. Matrimonium separatur propter adulterium mulieris, et, si vir postea fornicetur, redintegratur. Et est bonus casus et multum allegabilis. Idem. Ex literis tuis accepimus, quod lator praesentium , V. nomine, olim de tua dioecesi quandam duxit, videlicet Luciam, in uxorem, qui, maligno spiritu instigante , paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V., quod illam per violentiam sibi illatam, metu etiam mediante duxisset. Tu vero una cum capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe pacem reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari coegisses : Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure convenit, quae, nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod, quum vir negaret ei in debitis et necessariis providere, crimen compulsa est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset admonita, ne ad suggestionem alicuius vel iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa id manifestius asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et aliis viris discretis , quum ex eorundem consilio utrique privatim continentiam firmiter iniunxeris observandam, ita, quod caste viverent ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod aliam memoratus V. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere aliquatenus attentaret, monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum quum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes , supra dictus V. rei seriem, prout factum fuerat , explicans et exponens, ad audientiam nostram dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et, iniuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias pertractari . [ Capellanum etc. cf. c. 1. de sec. nupt. IV. 21. Dat. Laterani .]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
