# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.464-469

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.464 to 4.1.469. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.464

CAP. VI. Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata. Urbanus III. Florentino Episcopo. De illa vero , quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum matrimomium sit cogenda , videtur nobis, quod mulier, maxime si ea intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda, quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam dicimus compellendam. [ De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III. 28.] CAP. VII. Vinculum coniugale non dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso. Sed si unus infidelium coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi cohabitare, vel non sine blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur coniugium, et conversus contrahere poterit. Innocentius III. Ferrariensi Episcopo. Quanto te magis novimus in canonico iure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus, quod in dubiis quaestionum articulis ad sedem apostolicam recurris, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici iuris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur . Sane tua nobis fraternitas suis literis intimavit, quod, altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare , quod, utrum possit fieri de iure , per tuas nos duxisti literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: "Si infidelis discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi," et canonem etiam, in quo dicitur, quod "contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur." Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim, vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is, qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare, licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum. Inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur; sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo durante perduret. Nec obstat, quod a quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis relictus non debeat iure suo sine culpa privari, quum in multis casibus hoc contingat, ut si alter coniugum incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui in odium coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali casu dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur, utrum ad eum, qui [ vel ] ab haeresi vel infidelitate revertitur, is, qui permansit in fide, redire cogatur. [ Dat. Lat. Kal. Maii 1199.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
