# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.47-52

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.47 to 4.1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.47

CAP. XVI. Qui iuravit cum aliqua contrahere, si vult religionem ingredi, debet primo contrahere, ut iuramentum servetur, et ante copulam carnalem monasterium ingredi poterit. Idem Exonensi Episcopo. Commissum ( Et infra: ) Significavit nobis fraternitas tua, quod quidam literatus et nobilis, quum ad eum paterna hereditas devolveretur , cuidam mulieri nobili de contrahendo matrimonio fidem dedit quibusdam praesentibus , et se cum ea infra biennium per verba de praesenti contracturum, praestito iuramento super sacrosancta evangelia firmavit; nunc autem privata lege ductus ad frugem melioris vitae transire suspirat, tuamque super hoc consulens prudentiam, ante matrimonium contractum ad monasticae religionis habitum licite posse transire suspicatur, quia, si contraxisset, ea invita infra duos menses, iuxta veterum canonum statuta nostra constitutione innovata, ad arctioris vitae religionem posset transire. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos , Fraternitati tuae taliter respondemus, quod tutius est ei, religione iuramenti servata, prius contrahere, et postea, si elegerit, ad religionem migrare; si tamen post primam desponsationem copula non dignoscitur intervenisse carnalis. CAP. XVII. Qui iuravit cum aliqua contrahere, moneri potius debet, quam compelli, ut contrahat. H. d. inhaerendo literae. Lucius III. Rapalensi Episcopo. Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat, quae, iurisiurandi religione neglecta, nubere renuit cui se nupturam interposito iuramento firmavit. Quaesivisti etiam, utrum ea, cuius vir matris torum polluit, ad alia vota, quum mater fieri desideret, viro possit vivente transire . Ad quod tibi breviter respondemus, quod mulier, quae se nupturam iuravit , quum libera debeant esse de iure matrimonia, monenda est potius quam cogenda, maxime quum coactiones [ huiusmodi ] difficiles soleant exitus frequenter habere. Illa sane, cuius vir cum matre adulterium et incestum commisit, nec viro suo coniungi carnaliter, nec eo vivente cum alio matrimonium inire debebit .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
