# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.476-486

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.476 to 4.1.486. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.476

TITULUS XX. DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM, ET DE DOTE POST DIVORTIUM RESTITUENDA. CAP. I. Separato licite matrimonio dos restituenda est. Ex concilio habito apud Wormaciam. Mulieres vero , quum pro aliqua licita causa a propriis viris fuerint separatae, totam dotem praecipimus sibi reddi, quam in die nuptiali receperunt et post expletum annum accipiant alium virum, si voluerint; similiter et vir uxorem . CAP. II. Soluto matrimonio cogitur vir dotem restituere, et bona dividere, quae communiter eis obvenerunt. Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus. Significavit nobis P. mulier, quod H. quem loco viri tenebat, divortio inter eos solenniter celebrato, dotem suam illicite detinet et reddere contradicit, possessiones etiam, quae ipsis, dum simul viverent, cuiuscunque contractus titulo communiter obvenerunt, ea prorsus exclusa sibi nititur vindicare. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et non est aliud quod obsistat, ipsum ad restitutionem dotis, et ad divisionem eorum, quae olim communiter habuerunt, districtione ecclesiastica compellatis. CAP. III. Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis. Clemens III. De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam , sicut canonicum fuerit, restituere non moretur. CAP. IV. Mulier, propter adulterium a viro separata, perdit dotem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
