# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.53-59

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.53 to 4.1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.53

CAP. XVIII. Litispendentia super matrimonio non impedit secundum matrimonium contrahi, si primum erat nullum. Urbanus III. Quum in apostolica sede, cui licet immeriti praesidemus, magisterium resideat totius ecclesiasticae disciplinae, dignum est et consonum rationi, ut, quoties circa negotium ecclesiae aliquid dubietatis emerserit, ad ipsius deliberationis arbitrium recurratur . Intelleximus siquidem , quod, quum inter villicum de N. et uxorem eius coram te matrimonii quaestio tractaretur, productis testibus et attestationibus eorum diligenti examine discussis , ante publicationem testium idem villicus reversus ad propria, publice inter se et uxorem suam proposuit sententiam divortii iudicio ecclesiae [ esse ] promulgatam, et sic, falsitate omnibus suggesta, quandam aliam mulierem facti nesciam sibi copulare praesumpsit. Postmodum vero super prioris matrimonii quaestione literis a sede apostolica impetratis, delegati iudices sententiam divortii protulerunt. Verum quia villicum et mulierem, quam superinduxit, pendente lite prioris uxoris invicem asseris consensisse, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum tales sint ad matrimonia admittendi. Nos igitur auctoritate praesentium Consultationi tuae taliter respondemus, quod, imposita viro poenitentia competenti, et infra ipsius poenitentiae tempus carnali commercio interdicto, postmodum in maritali copula poterunt remanere. [ Super eo vero etc. cf. c. 5. de cond. app. IV. 5.] CAP. XIX. Uxor, non certificata de morte viri, contrahere non potest, quamvis ignoret, quid sit de marito, qui longo tempore abfuit. Clemens III. Caesaraugustensi Episcopo. In praesentia nostra positus a nobis quaesivisti, quid agendum tibi sit de quibusdam mulieribus in tua dioecesi constitutis , quae, quum viros suos causa captivitatis vel peregrinationis absentes iam ultra septennium praestolatae fuerint, nec certificari possunt de vita vel de morte ipsorum, licet super hoc sollicitudinem adhibuerint diligentem, et pro iuvenili aetate seu fragilitate carnis nequeunt continere, petentes aliis matrimonio copulari. Quum autem dicat Apostolus: "Mulier tam diu alligata est viro, quam diu vir eius vivit," Consultationi ergo tuae taliter respondemus, quod, quantocunque annorum numero ita remaneant, viventibus viris suis non possunt ad aliorum consortium canonice convolare, nec tu eas auctoritate ecclesiae permittas contrahere, donec certum nuncium recipiant de morte virorum. [ Dat. Laterani. ] CAP. XX. Contractus matrimonii cum peccatrice, volente se corrigere, proficit ad remissionem peccatorum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
