Latin
4.1.60 to 4.1.67
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.60-67
Not analysed yet
Idem. Inter opera caritatis, quae imitanda nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut evangelica testatur auctoritas ,non minimum est, errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim mulieres voluptuose viventes et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimum tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, auctoritate apostolica Statuimus, ut omnibus, qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt in remissionem proficiat peccatorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XXI. Matrimonium, per vim contractum, cohabitatione spontanea convalescit. H. d. et quotidie allegatur. Idem. Ad id, quod per tuas literas nobis intimasti de quadam parochiana tua, quam suus vitricus cuidam Teutonico matrimonialiter copulavit, taliter respondemus, quod, quamvis undecim annos adhuc habens, ab initio invita fuisset ei tradita et renitens, tamen, quia postmodum per annum et dimidium sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Nec de cetero recipiendi sunt testes, si quos memorata mulier ad probandum, quod non consenserit in eundem, nominaverit producendos, quum mora tanti temporis huiusmodi probationem excludat. Mandamus igitur, ut propter hoc non omittas, quo minus appellatione remota per censuram ecclesiasticam utrumque compellas ad alterum maritali affectione tractandum, nisi forte vellent ad religionem pariter convolare, poenitentia eis iniuncta pro eo, quod ad alienos et illicitos concubitus uterque transivit. [Dat. Laterani. ]CAP. XXII. Sponsalia de futuro, etiam iurata, solvuntur per secunda sponsalia de praesenti, non autem per secunda de futuro. Innocentius III. Fernatino Episcopo. Sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum L. parochianus tuus P. mulierem se ducturum in coniugem, in manus patris eiusdem P. iurantis, quod eam sibi traderet in uxorem, proprio firmaverit iuramento, nec per virum steterit, sed per mulierem potius, quo minus inter eos matrimonialis solennitas sit secuta, quatuor postmodum vel quinque annis elapsis, idem L. E. mulierem per verba de praesenti, ut eius consanguinei asserunt, desponsavit, propter quod frater praedictae P. suum deposuit in tua praesentia quaestionem. Quia vero, quid super his agendum sit, nostro postulas responso edoceri ,Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si tibi constiterit, quod idem L. P. mulierem per verba de futuro, E. vero desponsaverit per verba de praesenti, imposita ei poenitentia competenti, quia primam fidem irritam fecit, nisi forsan in iuramento suo certum terminum, infra quem dictam P. duceret in uxorem, praefixit, nec per eum stetit, quin ad statutum terminum matrimonium consummaverit, matrimonium secundo loco contractum legitimum iudices, et ad illud servandum, si opus fuerit, ecclesiastica districtione compellas eundem: nisi forsan aliud quid obstiterit, quod ipsum debeat impedire . Quodsi forte per verba de futuro sponsalia cum utraque contraxit, iuramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas, de secundo ei poenitentiam iniuncturus Quodsi de his tibi non constat ad plenum, tamdiu adhuc cognoscas de causa, donec super his sufficienter instruaris. Quod enim in attestationibus quas ad sedem apostolicam destinasti de compaternitate habetur non facit ad causam quum neutra contrahentium sit illa persona qua mediante inter parentes eorum compaternitas est contracta . [Dat. Lat. V. Kal. Martii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]