# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.68-77

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 4.1.68 to 4.1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/4.1.68

CAP. XXIII. Mutus et surdus, et omnes, qui non prohibentur, matrimonium contrahere possunt. Idem Arelatensi Episcopo. Quum apud sedem apostolicam, cui, licet immeriti, praesidemus, totius ecclesiasticae disciplinae resideat magistratus, dignum et consonum est rationi, ut, quoties circa negotia varia et diversa quicquam dubitationis emerserit, ad ipsius iudicium recurratur, quae disponente Domino inter omnes ecclesias obtinere meruit principatum . Sane, consuluisti nos per nuncios et literas tuas , utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut, quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur, videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, quum quod verbis non potest signis valeat declarare. [ Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Iul. 1198.] CAP. XXIV. Furiosus matrimonium contrahere non potest. Idem Vercellensi Episcopo. Dilectus filius R. miles Alexandrinus proposuit coram nobis , quod Rufinam filiam suam cuidam Opizoni Lancaveclae matrimonialiter copulavit, ignorans, quod Opizo esset furiosus. Unde humiliter postulavit a nobis, ut tam eidem quam ipsius filiae consulere dignaremur . Quum autem eadem mulier cum ipso viro, qui continuo furore laborat, morari non possit, et propter alienationem furoris legitimus non potuerit intervenire consensus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate , si rem noveris ita esse, praefatas personas cures sublato appellationis diffugio ab invicem separare. [ Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Kal. Ian. 1205.] CAP. XXV. Solo consensu legitimo contrahitur matrimonium, sed verba requiruntur quoad probationem, et intellige: vel alia signa aequipollentia. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus. Idem Brixiensi Episcopo. Tuae fraternitati ( Et infra: [ cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Postulasti insuper edoceri , utrum ex solis verbis, et ex quibus matrimonium contrahatur, quum ab aliquibus dubitetur spirituale contrahi solis verbis . Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum; sed necessaria sunt, quantum ad ecclesiam, verba consensum exprimentia de praesenti. Nam surdi et muti possunt contrahere matrimonium per consensum mutuum sine verbis, et pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, quum intelligantur minime consentire. [ Dat. Romae etc. 1206.] CAP. XXVI. Si alter contrahentium utitur verbis dubiis, animo decipiendi mulierem, et eam postmodum cognoscit carnaliter, iudicatur pro matrimonio in foro iudiciali; secus in poenitentiali. H. d. secundum verum et communem intellectum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
