# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.100-104

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.100-5.1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.100

CAP. IX. Sumatum est supra in cap. praecedentI. Ex concilio LateranensI. Quum in ecclesiae corpore omnia debeant ex caritate tractari, et quod gratis receptum est gratis impendi : horribile; nimis est, quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita, ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscunque personis ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introducendis presbyteris in ecclesiam, nec non et pro sepulturis et exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid requiratur et non possit ille, qui indiget, ista percipere, nisi manum implere curaverit largitoris . Putant autem plures, ex hoc sibi licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non satis, quia cupiditate caecati sunt , attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerunt alligatam. Ne igitur haec de cetero fiant, vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis, aut sepeliendis mortuis, seu benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cuius factum exactione turpis muneris imitatur. [ Prohibemus etc. cf. c. 7. de cens. III. 39.]
CAP. X. Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum.
Idem Vigiliensi Episcopo.
Quum sit Romana ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, mater ecclesiarum omnium et magistra, cogimur ex debito suscepti regiminis, prout nobis Dominus dederit, respondere consultationibus singulorum, ut dubiae quaestiones apostolicae sedis providentia penitus enodentur. Quaesivisti autem, frater episcope, tuae fraternitati rescribi, utrum pro ecclesiarum consecratione quicquam praeter procurationem habere debeas. Et nos Consultationi tuae taliter respondemus, quod nihil pro ecclesiarum consecratione potes vel debes praeter procurationem exigere, Sed procurationem moderatam, quum Apostolus dicat: "nemo cogitur suis stipendiis militare," ab eadem ecclesia exigere potes .
CAP. XI. Convictus de simonia deponendus est; idem in infamato, qui se purgare non potest.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
