# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1003-1010

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1003-5.1.1010. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1003

CAP. XXII. Qui cum effractione spoliant ecclesias, excommunicati sunt, et per Papam tantum post denunciationem absolvuntur.
Idem.
Conquesti sunt nobis dilecti filii Reginenses canonici, quod I. de Malafrena et eius sequaces ecclesiam de Viliaco et alias quasdam ecclesias Reginensis episcopatus violenter confregerunt, easque spoliare minime dubitarunt, et quosdam homines Reginae ecclesiae depraedari nullatenus dubitaverunt . Quoniam igitur haec gravia sunt, nec clausis debent oculis praeteriri; mandamus, quatenus, si est ita, memoratos sacrilegos, publice accensis candelis, appellatione cessante excommunicatos nuncietis, et faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, et damna pro eis data resarciant, et cum literis vestris rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentent.
CAP. XXIII. Percutiens vel etiam interficiens clericum, se, dimisso clericali habitu, saevis enormitatibus immiscentem, non tenetur ire pro absolutione ad sedem apostolicam. Ita generaliter summari potest.
Idem.
Perpendimus ex literis tuis, quod quidam sacercdos tuae dioecesis pro eo, quod se filium regis falso nominare praesumpsit, et, armis acceptis, [ in provincia ] seditionem fecit et guerram, a dilecto filio B. comite per vicos iussus est fustigari; qui postea eius mandato traditus patibulo exspiravit. Quis igitur tam ipsum comitem quam alios huius facti participes velle super hoc satisfacere intimasti, praesenti pagina Fraternitati tuae duximus respondendum, quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma ferens non propulsando, sed inferendo iniuriam fuit occisus, non videtur nobis, quod interfectores eius propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur; tu vero, qui merita personarum bene nosti, poenitentiam eis competentem iniungas. [ Ceterum etc. cf. Comp. II. c. 4. de vot. III. 21.]
CAP. XXIV. Iudex ecclesiasticus, faciens percuti clericum per laicnm, etiam causa disciplinae, excommunicatus est, et ipse, et verberans pro absolutione tenentur ire ad Papam.
Idem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
