Latin
Book 5, lines 5.1.1011-5.1.1017
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1011-1017
Not analysed yet
Universitatis vestrae consultationem accepimus, qua nos requisistis, utrum ille laicus incidat in excommunicationis edictum, qui ad iussionem abbatis, in cuius servitio commoratur, in clericum, aut monachum, aut conversum temerarias manus praesumit iniicere, maxime ubi causa non subest, propter quam debeat verberari. Nobis autem videtur, quod, nisi causa regularis disciplinae hoc faciat abbas in propria persona, vel, si necessitas urget, per clericum vel monachum fieri iubeat, tam qui tales verberari praecipit, quam illi, qui verberant, etiamsi causa subesset, excommunicationis sententiam, donec ad apostolicam sedem veniant, nequaquam evadunt.
CAP. XXV. Clericus, ut laicus incedens, tertio monitus non resipiscens, perdit privilegium clericale.
Idem.
In audientia nostra talis fuit ex parte tua proposita consultatio, utrum clerici, qui arma militaria relicto habitu clericali gestare nullatenus erubescunt, si eis fuerit iniuria corporalis illata, vel se a captione redemerint, illa clericorum debeant immunitate gaudere, qua pro temeraria manuum iniectione, facta in clericum, excommunicatus quis ipso iure notatur. Ad haec tibi breviter respondemus, quod, quum frustra ecclesiae imploret auxilium, qui committit in ipsam, et lex saecularium principum huic responso satis efficax afferat argumentum, qua manifeste cautum habetur, matronam, cuius pudicitia attentata fuerit, non posse iniuriarum agere, si in veste meretricali fuerit deprehensa, huiusmodi clerici, si fuerint a praelatis suis tertio commoniti, et militaria noluerint arma deponere, de privilegio clericorum subsidium aliquod habere non debent.
CAP. XXVI. Excommunicatus propter iniectionem manuum in clericum, impeditus ire ad curiam, potest ab inferiore absolvi; sed impedimento cessante tenetur curiam visitare, suscepturus mandatum apostolicum.
Idem.
Quod de his etiam, in quibus non dubitas, et quid de his ipsis observari debeat plurimum agnovisti, sedis apostolicae responsa requiris, tanto fraternitatem tuam magis in Domino commendamus, quanto in his, quae sacrorum canonum institutionibus sunt expressa, auctoritate nostra procedere desideras et disponis. Sane, requisivit a nobis fraternitas tua, utrum [is, ]qui se confitetur in latae sententiae canonem incidisse, nec ad hoc potest induci, ut ad sedem apostolicam veniat absolvendus, ab episcopo vel etiam a simplici presbytero absolutionis beneficium possit vel debeat promereri, et utrum presbyteris bigamis vel viduarum maritis, eorum uxoribus viam universae carnis ingressis, missarum liceat solennia celebrare. Verum, licet, quid de his observare debeat, sacris canonibus sit definitum, hoc tamen Fraternitati tuae ad praesens duximus respondendum, quod is, qui asserit, se in canonem latae sententiae incidisse, non aliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi forte in mortis sit articulo constitutus ,vel paupertate, aut infirmitate vel senectute tanta gravetur, quod ad ecclesiam Romanam laborem subire non valeat veniendi, vel ab hoc alio impedimento canonico retrahatur. Ceterum ab his in forma sacramenti exigi consuevit, ut resumptis viribus et opportunitate concessa Romanam ecclesiam in propria persona debeant visitare. [De presbyteris etc. cf. c. 3. de bigam. non ord. I. 21.]