# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1030-1031

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1030-5.1.1031. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1030

Idem Doctoribus decretorum Bononiensibus.
Inter alia, quae venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus dudum apostolatui nostro proponi fecit humiliter consulendo, illud etiam, si bene meminimus, inquisivit, utrum excommunicato communicare quis, et qui etiam teneantur; cui Nos super illo recolimus articulo respondisse, quod nullus omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: "Quoniam multos," specialiter excusantur. Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam, sicut accepimus , orta est occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excommunicato communicare tenentur personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad communionem eorum ex debito tenebantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite posse, si velint, non tamen ad hoc ex necessitate teneri. Ut igitur, unde ius prodiit, interpretatio quoque procedat, ambiguitatem huiusmodi taliter duximus absolvendam, quod, quum quaedam personae, in praemisso capitulo prius denotatae, illis, in quos lata fuerit excommunicationis sententia subsequenter , ante prolationem ipsius obsequio tenerentur familiariter adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, quum adhuc ipsum debitum duret, beneficio canonis id agente, a priore non sunt obnoxietate solutae, sed ad familiare tenentur obsequium, et ita per consequens ad communionem quoque tenentur, sine qua illud nequeunt exhibere. Illud autem non ad omnes personas capituli credimus referendum, ut videlicet obnoxietati huiusmodi sint subiectae, quum viatores, peregrini et mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis immineat, debeant abstinere, ut in fine colligitur manifeste, sed ad illas duntaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen in his, pro quibus sunt excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debent, sed ab eis penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consultatione repondemus, non omnes personas, sed quasdam, quae per illud Gregorii Papae capitulum specialiter excusantur, ad communionem huiusmodi praemisso modo teneri, utrum autem et illae personae propter auctoritatem facinoris severius puniendi a communione talium per excommunicationis sententiam debeant aliquando prohiberi quia quaesitum non exstitit, responsum non fuit .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
