# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.105-109

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.105-5.1.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.105

Idem Toletano Archiepiscopo.
De hoc autem, quod rex et principes sui a Bernardo quondam Oxomensi episcopo pecuniam recepisse dicuntur, ut eius electioni praestarent assensum, et quod idem episcopus Oxomensis archidiacono beneficia certi reditus , et cuidam clerico ante electionem suam prioratum dicitur promisisse, ut uterque illorum, archidiaconus videlicet et clericus consentiret eidem, hoc tuae prudentiae respondemus, quod si manifestum est, eundem archidiaconum et clericum ob causam illam tam iniquam et detestabilem promissa recepisse, aut si exinde confessi fuerunt in iure, vel legitime convicti, ab altaris ministerio sunt perpetuo deponendi. Si vero id manifestum est, nec tamen inde convicti vel confessi fuerint, sed tantum publica laborant infamia, eis canonica purgatio debet indici. In qua si defecerint, tanquam auctores tanti sunt sceleris puniendi. Regem autem et principes eius sollicite monere debes et diligenter inducere, ut, si qua receperint a praefato episcopo, ut eius electioni praestarent assensum, ecclesiae Oxomensi sine diminutione restituant, quum ea sine gravi suae salutis periculo retinere non possint.
CAP. XII. Simoniacum est pro temporali obsequio beneficium ecclesiasticum mittere.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Quum essent in nostra praesentia constituti R. clericus de Ponte fracto , et nobilis vir V. [ W. filius Godrici pro controversia, quae vertebatur inter eos super quadam ecclesia, quam idem R. asserebat a praefato milite sibi datam fuisse, ] quia idem V. moram diutius facere non poterat, in recessu suo dilectum filium nostrum magistrum Milonem nuncium tuum pro se in causa illa sufficientem constituit responsalem. Quumque ab ore praefati R. intellexerimus, quod memoratus miles promiserat ei dare ecclesiam praescriptam , si quoddam negotium eiusdem militis in nostra posset praesentia promovere, ac per hoc promissionem ipsam continere simoniacam pravitatem, eidem R. super eadem ecclesia silentium duximus imponendum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratum militem occasione praedictae controversiae a praenominato R. vel aliis super praedicta ecclesia gravari nulla ratione permittas .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
