# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1066-1070

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1066-5.1.1070. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1066

CAP. XLIII. Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.
Idem Ferrariensi Episcopo.
Responso nostro postulas edoceri, an, quum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris, quum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, quum Ferrariensis civitas sit interdicto et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo tibi taliter respondemus, quod, sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate delinirI. CAP. XLIV. Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.
Idem.
Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum, utrum alter coniugum pro certo sciat impedimentum coniugii, propter quod sine mortali peccato non valeat carnale commercium exercere, quamvis illud apud ecclesiam probare non possit, an impedimentum huiusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus, utrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta; et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum coniugale. Verum quum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet, ne in alterutro vel contra legem coniugii, vel contra iudicium conscientiae committat offensam. Tu ergo iuxta responsionem praescriptam super illo procedas articulo, de quo nos consulere voluisti .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
