Latin
Book 5, lines 5.1.1071-5.1.1079
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1071-1079
Not analysed yet
CAP. XLV. Per dimissionem habitus et tonsurae non perdit clericus ante trinam monitionem privilegium clericale.
Idem.
Contingit interdum, [quod, dum clerici charactere insigniti ad turpia lucra divertunt, et saecularibus se negotiis immiscent, clericale nomen abominabile reddunt cordibus infirmorum. ]Sane, sicut accepimus, insinuante nobili viro comite Flandrensi [ac nobili muliere Mathilda relicta quondam Philippi Flandrensis comitis, ]in dioecesi tua quidam exsistunt, qui nec in modo tonsurae, nec in vestimentorum forma, nec in qualitate negotiorum de clerico quicquam ostendunt, ad poenae subterfugium se clericos exhibentes. Quum enim super excessibus, quos saeculari luxu committunt, ad publica iudicia pertrahuntur, circumcisis crinibus, ut possint circumvenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis fori privilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negaverant clericatum [dumque repentina tonsura poenas eludunt, quas intonsi perversis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audacia delinquendi, et, dum impune delinquunt, quibusdam efficiuntur in scandalum et aliis in exemplum. ]Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, ac frustra legis auxilium invocat qui comittit in legem: volumus et mandamus, ut tales, si tertio a te commoniti se ipsos contempserint emendare, illius efficiantur immunitatis extorres, quae pro clericorum tutela et laicorum violentia coercenda dignoscitur instituta. [Tu denique etc. Dat. Lat. V. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1213.]
CAP. XLVI. Ab excommunicati denunciatione repellitur qui non praemonuit, et ei communicavit.
Idem.
In praesentia dilecti filii (Et infra: )Nec canonici suo decano excommunicationem possunt obiicere, quum super hoc nec commonitus, nec impetitus fuerit, neque ipsi propter hoc eum duxerint evitandum, sed episcopus in mensa, et canonici communicaverint ei etiam in divinis.
CAP. XLVII. Excommunicatus est dolose permittens clericum percuti, ex quo poterat prohibere, et non prohibuit.
Idem.
Quantae praesumptionis et temeritatis exsistat in rectores ecclesiae manus iniicere violentas, in evangelio Dominus protestatur, qui se in ministeriis suis affligi asserit, et in Apostolorum principe alibi perhibuit se iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas manifeste declarat, quum excommunicationis sententia in ipso actu feriat delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari . Ne autem solos violentiae huiusmodi auctores aliquorum praesumptio existimet esse puniendos, facientes et consentientes pari poena plectendos catholica condemnat auctoritas, eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui, quum possint, manifesto facinori desinunt obviare. [Quod bonae memoriae C. Papa praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores captionis et detentionis veverabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi excommunicationis nunciasset vinculo innodatos etc. ]