# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1082-1086

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1082-5.1.1086. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1082

CAP. XLIX. Excommunicat haereticos et quoscunque violatores ecclesiasticae libertatis.
Honorius III. Episcopo BononiensI. Noverit fraternitas tua, quod nos [ nuper ] in basilica principis Apostolorum, praesente carissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto [ et rege Siciliae ], in celebratione missarum, postquam capiti eius imposuimus imperii diadema, de consilio fratrum nostrorum accensis candelis Excommunicamus ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque [ beatorum ] Apostolorum Petri et Pauli et nostra , omnes haereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, et fautores et receptatores et defensores eorum, nec non et qui de cetero servari fecerint statuta edita et consuetudines vel potius abusiones , introductas contra ecclesiae libertatem, et nisi ea, de capitularibus suis infra duos menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoveri. Item excommunicamus statutarios et scriptores statutorum ipsorum, nec non potestates, consules, rectores et consiliarios locorum, ubi de cetero huiusmodi statuta et consuetudines editae fuerint vel servatae, nec non et illos, qui secundum ea praesumpserint iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata. [ Dat. Lat. II. Non. Ian. Pont. Nostr. Ao. V. 1221.]
CAP. L.
Fratres hospitalis Hierosolymitani, excommunicati pro iniectione manuum in clericum seu confratrem, absolvi possunt per eorum priorem, nisi excessus fuerit difficilis et enormis.
Idem Magistro et Fratribus hospitalis HierosolymitanI. Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur. Quodsi abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficiat providentia est dioecesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito ad ecclesiam Romanam sit recursus habendus. Nos ergo, vestris supplicationibus inclinati , ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate praedicta statuentes, ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per priorem vestrum, qui, sicut audivimus, presbyter esse debet, fratribus vestris absolutionis beneficium impendatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
