# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1093-1100

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1093-5.1.1100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1093

CAP. LIV. Alloquens excommunicatum in tendentibus ad salutem auimae, etiamsi alia verba interponat, excommunicatus non est. - § 1. Praedicatores, praesertim qui alias sustentari non possunt, ab excommunicatis et detinentibus bona aliena eleemosynam recipere possunt. Hoc dic. - § 2. Ponit quosdam casus, in quibus percutiens clericum excommunicatus non est.
Gregorius IX. Quum voluntate ac proposito maleficia distinguantur, excommunicationis sententiam non incurrit qui excommunicato in his, quae ad absolutionem vel alias ad salutem animae pertinent, in locutione participat, licet etiam alia verba incidenter, ut apud eum magis proficiat, interponat. § 1. Praedicatores quoque, qui penes excommunicatos vel alios alienarum rerum detentores in praedicationibus et confessionibus quasi gerunt causam vel curam eorum, ad quos res ipsae spectare noscuntur, eleemosynas licite possunt ab illis recipere, praesertim si alias non valeant in illo loco sustentationem habere. § 2. Si qui vero ratione officii, quod in ecclesia obtinent, aut etiam alii clerici seniores zelo devotionis pueros vel adolescentes, in minoribus ordinibus constitutos, turbantes divinum officium, et hi, qui obtentu praelationis vel magisterii subditos et scholares correctionis causa leviter forte percusserint, excommunicationis sententiam non incurrunt. Quod et de his dicendum est, qui aliquos de familia sua vel propinquos inferiorum graduum simili modo, ut cohibeantur a suis insolentiis, et scientia bonisque moribus informentur, duxerint corrigendos.
CAP. LV. Communicans excommunicato in crimine damnabili incidit in excommunicationem maiorem.
Idem Astoricensi Episcopo.
Si concubinae publicae clericorum ecclesiasticae censurae districtione notentur, eosdem concubinarios non est dubium sententia maioris excommunicationis involvi, qui post latam sententiam communicant in eodem crimine criminosis. [ Aqua etc. ( cf. c. 9. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
CAP. LVI. Excommunicatus minori potest ab excommunicatione aliquem absolvere.
Idem.
Duobus collata potestas, ut a minori excommunicatione, si in ipsam inciderint, invicem se absolvant, utroque ligato vinculo excommunicationis huiusmodi, non exspirat.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
