# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1101-1111

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1101-5.1.1111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1101

CAP. LVII. Permittitur ministris ecclesiarum semel in hebdomada celebrare tempore interdicti, concurrentibus his, quae exprimuntur in textu.
Idem.
Permittimus ecclesiarum ministris semel in hebdomada tempore interdicti, non pulsatis campanis, voce submissa, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, missarum solennia celebrare causa conficiendi corpus Domini, quod decedentibus in poenitentia non negatur.
CAP. LVIII. Satisfaciens clerico, quem verberavit, non potest propter hoc ab episcopo absolvi, nisi in certis casibus hic expressis.
Idem.
Quamvis incidens in canonem latae sententiae propter violentam manuum iniectionem iuxta proprias facultates eis satisfaciat, quibus iniurias irrogavit: non tamen taliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi imminente mortis articulo, infirmitate, inimicitia aut inopia, puerili vel senili aetate, fragilitate sexus seu alia corporis impotentia, sive quolibet impedimento canonico retrahatur, quo minus Romanum Pontificem possit adire, vel nisi iuris beneficio a labore huiusmodi excusetur. Ceterum quibusdam praedictorum, videlicet qui temporali impedimento laborant, exceptis pueris, sub debito iuramenti, quod secundum ecclesiae formam praestare tenentur, consuevit iniungi, ut impedimento cessante ad apostolicam sedem accedant, mandatum ipsius humiliter suscepturI. CAP. LIX. Excommunicatio simpliciter lata intelligitur de maiori. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem.
Si quem sub hac forma verborum: "Illum excommunico," vel simili, a iudice suo excommunicari contingat, dicendum est, eum non tantum minori, quae a perceptione sacramentorum, sed etiam maiori excommunicatione, quae a communione fidelium separat, esse ligatum.
CAP. LX. Beneficium, indultum ratione minoris aetatis, postquam coepit habere locum, non exstinguitur, licet minor pervenerit ad maiorem aetatem.
Idem.
Pueris, qui in canonem inciderunt sententiae promulgatae, sive ante sive post pubertatem postulent, se absolvi, potest dioecesanus episcopus absolutionis beneficium impertiri, quum propter defectum aetatis, in qua fuit commissus excessus, rigor sit mansuetudine temperandus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
