Latin
Book 5, lines 5.1.1112-5.1.1136
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1112-1136
Not analysed yet
TITULUS XL. DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.
CAP. I. Novale est terra noviter ad culturam redacta.
Hieronymus super Osee.
"Innovate novale." Novale est ager nunc primum praecisus.
CAP. II. Appellatione patris veniunt in lata significatione omnes descendentes.
Idem super Danielem.
"Nam et res Nabuchodonosor, pater tuus," id est, proavus more scripturae, quae avos et deinceps patres appellat.
CAP. III. Non licitur natus qui statim decessit.
Idem in Parabolis.
"Nam et ego unigenitus fui coram matre mea." Quare unigenitum se coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse scriptura testatur, nisi quia ille mox, natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?
CAP. IV. Dictio "antequam" non semper implicat.
Idem super Matthaeum.
Quod dicitur: "antequam convenirent," non sequitur, ut postea convenirent; sed scriptura quod factum non sit ostendit.
CAP. V. Primogenitus dicitur qui primo nascitur, etiamsi nullus sequatur eum.
Idem in eodem.
"Ioseph non cognovit Mariam, donec peperit filium suum primogenitum." Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios Mariam habuisse, dicentes, primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres ,quum hic mos divinarum scripturarum sit, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum, qui primo natus fuit.
CAP. VI. Verba sunt intelligenda non secundum quod sonant, sed secundum mentem proferentis.
Hilarius.
Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus.
CAP. VII. Non vitiatur factum, vario modo narratum, ubi idem in subatantia concluditur.
Augustinus super Matthaeum.
Nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem dicuntur, maxime quum quisque evangelistarum eo ordine credat se dicere, quo Deus voluit.
CAP. VIII. Sensum, non verba considerare debemus.
Gregorius.
Propterea, si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere te fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferri, quia plerumque, dum proprietas verborum attenditur, sensus veritatis amittitur.