Latin
Book 5, lines 5.1.1143-5.1.1153
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1143-1153
Not analysed yet
CAP. XI. Dicit, quid sit pactum, et unde dicatur.
Idem.
Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus comprobata: [et ]dictum pactum, quasi ex pace factum.
CAP. XII. Hic Isidorus ponit etymologiam iuris, prout habetur in re, non prout est generale nomen.
Idem in eodem.
Ius dictum est a iure possidendo. Hoc enim iure possidetur, quod iuste, hoc iuste, quod bene; quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet, qui vel suis male utitur, vel aliena praesumit.
CAP. XIII. Quicquid fidelis offert ecclesiae, oblationis nomine continetur, et a saecularibus possideri non debet.
Paschalis II. Canonicis sancti MartinI. Causa Carpensis plebis (Et infra: )Ceterum primitiae, decimae et oblationes in solis ecclesiarum bonis praecipue numerantur. Oblationes vero dicimus, quaecunque de propriis et licitis rebus ecclesiae a fidelibus offeruntur. Quicunque igitur eas per manum vel potestatem saecularem obtinet, procul dubio contra Deum et contra sanctorum Patrum nititur sanctiones; quin immo et qui accipit, et qui tradit, raptor et sacrilegus iudicatur.
CAP. XIV. Solus sacerdos potest sacramentum extrmae unctionis infirmo conferre. H. d. -§1. In anno bissextili servari debet loci consuetudo circa diem S. Matthiae festandum, dum tamen vigilia continuetur festo. Hoc dicit.
Alexander III. Quaesivit a nobis fraternitas tua, utrum sacerdos uno clerico tantum praesente infirmum debeat inungere, et qua die festum beati Matthiae in anno bissextili debeat observari, praesertim quum quidam inter vigiliam et festum velint diem interponere, [et utrum mulier etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.] Nos itaque tibi taliter duximus respondendum, quod sacerdos uno praesente clerico et etiam solus potest infirmum ungere. §1. Festum vero beati Matthiae iuxta consuetudinem ecclesiasticam vigilia eatenus praecedat, ut nec pro bissexto, nec pro quolibet alio modo inter se et solennitatem aliam diem admittat, in qua utique vigilia, nisi venerit in dominica die ,ieiunium celebretur. Ipsum autem festum sive fiat in praecedenti die sive in sequenti, qui duo quasi pro uno reputantur, nullus error, sed consuetudo ecclesiae teneatur. [Quod autem mulier pro furto etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.]
CAP. XV. Per verbum: "statuo et praecipio," diffinitiva sententia ferri potest.