# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1155-1159

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1155-5.1.1159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1155

CAP. XVI. Beneficium principis latissime interpretari debet.
Innocentius III. Patriarchae GrandensI. Olim tibi scripsisse recolimus, ut, si dilectus filius archipresbyter et canonici Paduani, quibus super hoc scripta nostra direximus, dilecto filio magistro G. canonico Paduano, praebendam, quae tantum residentibus de communi confertur, sicut uni ex aliis de communibus proventibus et manualia beneficia omni dilatione postposita non conferrent, tu eos ad id appellatione cessante compellere procurares. Quia vero, sicut nostro apostolatui reseratum est , quidam mandatum nostrum interpretari aliter, quam deceat, moliuntur, quum beneficia principum sint interpretanda largissime: volentes a mandato nostro dubietatem auferre, non quaestionis scrupulum reservare, ut quae mandamus diligentius et liberius exsequaris , nostrum tibi in eo aperiendum duximus intellectum, videlicet, quod praebendam, quae tantum residentibus in victu et vestitu de communi confertur, ipsi magistro G. plene, sicut uni ex aliis residentibus, iniunximus conferendam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus in negotio ipso malitiosam interpretationem aliquam non attendens, sic, quod de praefato magistro tibi praecipimus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequi studeas diligenter .
CAP. XVII. Generale dicitur interdictum, quod fertur nedum in provinciam, sed in villam vel castrum.
Idem Colubriensi et aliis Episcopis in regno Portugaliae constitutis.
Quum in partibus vestris peccatis exigentibus saepe contingat diversa loca interdicto supponi, quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari, quum illi, qui ab ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt, videlicet, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare, interdicto particulari se asserant non arctari, dicentes illud interdictum generale duntaxat, quum regnum, vel saltem provincia tota subiicitur interdicto. Propter quod et iustitia saepius deperit, et praelatorum sententiae contemnuntur, quum in aliis provinciis interdictis divina celebrent, et, suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis ianuis quoslibet passim recipiant ad divina . Quum autem in privilegiis de regno vel provincia nil expresse dicatur, nomine terrae non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam villam et castrum, ut et in his locum habeat quod de generali dicitur interdicto, videlicet ut, quum villa vel castrum generali subiicitur interdicto, praescripta privilegii forma debeat observari. [ Dat. Lat. VII. Id. Febr. 1199.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
