Latin
Book 5, lines 5.1.1168-5.1.1174
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1168-1174
Not analysed yet
CAP. XXI. In privilegiis de decimis novalium non solvendis illud appellatur novale, de cuius cultura non est memoria, et quod prius modicum vel nullum fructum afferebat.
Idem Caesaraugustano Episcopo.
Quid per "novale" vocabulum intelligi debeat, a nobis tua fraternitas requisivit. Licet autem quidam dixerint, quod novale sit terra praecisa, quae anno cessat, aliis asserentibus, quod ex silva, quae arboribus exstirpatis ad cultam redigitur, fieri novale dicatur, quarum utraue interpretatio ex civilibus legibus colligitur: Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod eam credimus praedecessorum nostrorum intentionem fuisse, quum piis locis indulgentiam de novalibus concesserunt, ut novale intellexerint agrum, de novo ad cultum redactum, de quo non exstat memoria, quod aliquando cultus fuisset. Sed nec de quolibet tali novali credimus eis indulgentiam fore concessam, nisi de illo duntaxat, cuius decimam religiosus potest conventus absque gravi detrimento parochialis ecclesiae detinere, quum talis sit saepe locus incultus, de quo parochialis ecclesia magnos percipit decimarum ratione proventus. [Dat. Viterbii XI. Kal. Sept. Ao. X. 1207.]
CAP. XXII. Si ecclesia, subiecta episcopo, unitur alteri, vel gubernanda committitur, salvo iure matricis ecclesiae: per matricem ecclesiam intelligitur cathedralis, et non Romana.
Idem Abbati F. et B. Monachis Alcobaciae.
Venerabili fratri nostro Colubriensi episcopo didicimus conquerente, quod, quum fratres sanctae Crucis monasterium de Argariis sub protectione sua nuper receperint, quod suis praedecessoribus episcopalia iura consueverat ab antiquis temporibus exhibere, nunc quodam de canonicis suis sine suo consensu ibi facto priore, occasione cuiusdam privilegii, a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro veritate tacita impetrati, eidem episcopo debitam obedientiam denegat exhibere, inde sumpta occasione, quod per matricem ecclesiam non cathedralem intelligit, sed Romanam. Quia vero non est nostrae intentionis, ut iura fratrum nostrorum temporibus nostris [indebite ]minuantur, causam ipsam vobis duximus committendam . Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus, si aliud vobis non occurrerit, propter quod dictus prior non debeat dioecesano episcopo respondere, vos eum ad eam praestandam eidem, sicut praedecessores sui praedecessoribus episcopi praestiterunt, per censuram ecclesiasticam compellatis, non obstante privilegio in praeiudicium Colubriensis ecclesiae per subreptionem obtento. Nos enim per matricem ecclesiam cathedralem intelligi volumus, non Romanam. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae III. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XXIII. Excommunicatus vel interdictus pro contumacia vel offensa dubia absolvitur cautione praestita de stando iuri. Si vero fuit excommunicatus vel interdictus pro manifesta offensa, tunc prius debet satisfacere, antequam absolvatur. Et dicitur manifesta, de qua constat per confessionem vel probationem legitimam vel rei evidentiam. H. d. cum cap. sequ.