# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1192-1196

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.1192-5.1.1196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.1192

CAP. XXX. Lis dicitur mota, quum fuerit contestata.
Idem Episcopo F. et B. BertrandI. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis , quod dilecti filii praepositus et canonici Aretinenses sententiam, quam felicis memoriae I. Papa praedecessor noster super ecclesia sancti Gregorii, quibusdam terris et parte molendinorum Cuprene ac Castri saxi et molendino, posito supra pontem de Calianen., ac aliis diversis articulis in eadem sententia comprehensis, inter vos et eorum canonicam promulgavit, per interpretationem sinistram in recidivae quaestionis scrupulum reducere molientes, asserunt, capitulum illud eiusdem sententiae, quo dicitur, ne canonica ipsa impediat, quo minus monasterium vestrum molendinum praefatum de Calianen. reaedificare valeat in eo statu, in quo fuisse dignoscitur tempore motae litis, esse referendum ad tempus, quo lapillus in denunciatione novi operis iactus fuit; vobis e contrario asserentibus, illud esse intelligendum de tempore, quo lis super hoc inter vos et praefatam canonicam exstitit contestata. Quare humiliter supplicastis, ut altercationem huiusmodi per interpretationem capituli supra dicti decidere dignaremur . Nos igitur, considerata eadem sententia diligenter , quod in praefato capitulo dicitur de tempore motae litis, interpretamur esse referendum ad tempus, quo litis contestatio facta fuit.
CAP. XXXI. Constitutio legati, de solvenda tertia mortuariorum episcopo, intelligi debet de his mortuariis, in quibus de iure communi debetur.
Idem Praelatis universitatis Francigenarum Constantinopolitanae.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis , quod venerabilis frater noster patriarcha vester, occasione constitutionis cuiusdam, quam venerabilis frater noster Albinensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus in partibus Romaniae, super legatis edidit defunctorum, et dilectus filius I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, dum ibidem legationis fungeretur officio, innovavit, de quibusdam, quae vobis et ecclesiis vestris legantur a decedentibus, tertiam indebite a vobis exigit portionem. Quum igitur ipsi, sicut ex eorum interpretatione accepimas, non intellexerint, quod de his, quae in ornamentis ecclesiasticis, vel ad fabricam ecclesiae, reparatione indigentis, aut ad ecclesiae luminaria, nec non et de his quae pro anniversario, septimo, tricesimo ac vicesimo faciendis, vel de his, quae personis specialiter, nisi forsan id fiat ecclesiae ratione, a quocunque legantur, aliqua deberet solvi portio ecclesiae cathedrali: nos, interpretationem eorum ratam habentes, secundum ipsam constitutionem praefatam praecipimus observari, firmiter inhibentes, ne in praedictis aliquid fraudulenter in praeiudicium cathedralis ecclesiae procuretur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
