Latin
Book 5, lines 5.1.1197-5.1.1206
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1197-1206
Not analysed yet
CAP. XXXII. In privilegio de percipiendis fructibus beneficiorum appellatio beneficiorum etiam maiora beneficia comprehendit, quando privilegium est concessum episcopo pro honesta et favorabili causa. H. d. cum suppletione PanormitanI. Idem Episcopo TolonensI. Tua nobis fraternitas intimavit, quod, quum tibi pro relevatione oneris debitorum, quo premeris ,duxerimus indulgendum, ut fructus beneficiorum, quae interim in dioecesi tua vacare contigerit, tibi liceat biennio retinere, quidam, apostolicae gratiae privilegium sinistra interpretatione restringere molientes, asserunt, praebendas et maiora beneficia nequaquam beneficiorum nomine contineri, super quo interpretationem apostolicam postulasti . Nos igitur, interpretum huiusmodi sententiam reprobantes ,auctoritate praesentium declaramus, quod in hoc casu praebendae ac alia beneficia generali beneficiorum nomine continentur.
CAP. XXXIII. Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.
Gregorius IX. Decano et Sacristae Engo.
Transmissae nobis literae continebant, quod, significantibus episcopo et capitulo Xantonensi, quod quadragenarius canonicorum numerus, institutus in eorum ecclesia, non poterat observari, pro eo, quia non sufficiebant ecclesiae facultates, vobis dedimus in mandatis, ut canonicorum et praebendarum numerum iuxta facultates ecclesiae moderantes, statueretis eundem firmiter observari. Vos vero invenistis, praedictae ecclesiae facultates a tempore statuti numeri adeo excrevisse, quod absque mutilatione praebendarum maior haberi posset numerus in eadem: quare quaesistis, an per "moderationis" verbum, literis nostris appositum, eundem numerum augmentare vel minuere deberetis. Quocirca mandamus, quatenus, si veteres non sunt minutae praebendae, quum moderatio locum non habeat, ipsarum et canonicorum numerum dimittatis in eodem statu, in quo hactenus dignoscitur exstitisse, in utilitatem eiusdem ecclesiae convertentes augmentum suorum redituum, donec duxerimus aliter disponendum.
TITULUS XLI. DE REGULIS IURIS.
CAP. I. Non potest brevius summarI. Ioannes Chrysostomus.
Omnis res, per quascunque causas nascitur, per easdem dissolvitur.
CAP. II. Dubia in meliorem partem interpretari debent.
Beda in Homiliis.
"Estote misericordes, etc." Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem interpretemur. Quod enim scriptum est: "Ex fructibus eorum cognoscetis eos," de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, ut stuprum, blasphemiae, furta, ebrietates et similia, de quibus nobis permittitur iudicare.