# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.128-133

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.128-5.1.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.128

CAP. XIX. Abbas et maiores de conventu, si pro receptione monachi receperunt pecuniam ex pacto, ab officio et beneficio suspenduntur, et taliter recepta pecunia restituitur, et in aliud monasterium ita receptus transfertur.
Idem.
Veniens ad nos F. presbyter simplici nobis relatione proposuit, quod abbas et fratres sancti R. noluerunt eum in monachum recipere, quousque illis pro monachatu triginta solidos dare convenit; conventione autem facta statim sequenti die eum monasticum habitum induerunt, et iidem monachi triginta solidos, abbas vero decem, et familia duodecim pro pastu, asserentes, hoc esse de consuetudine monasterii, postularunt. Quoniam ergo rei veritas nobis non constat, et factum huiusmodi perniciosum videtur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et , si ita esse inveneris, abbatem et monachos ad restituendam pecuniam praefato F. tam indigne acceptam, instanter admoneas, et cum omni districtione compellas, et, abbatem et maiores personas monasterii pro tantae pravitatis excessu ab officii exsecutione suspendens, praecipias dicto F., ut in alio monasterio in habitu monastico Domino studeat deservire.
CAP. XX. Si ordinandus praesentatori suo aliquid dedit ex pacto, simoniacum est; non tamen deponitur, si est occultum.
Idem.
Ex tuae fraternitatis literis, et ex confessione sacertotis praesentium latoris accepimus, quod, quum ad sacerdotii ordinem [ assumendum ] non aliter voluisset eum eius archidiaconus praesentare, sex solidos solvit eidem archidiacono , et sic postmodum ordinem ipsum per eum praesentatus accepit. Unde super eo, de quo nostrum consilium postulasti , tibi sic duximus respondendum, ut, si hoc non est publicum, sed secretum, eundem sacerdotem secreto convenias, monens, eum sine ulla tamen coactione, propensius et inducens, ut ordinem alicuius religionis assumat, et perpetuo ab officio abstineat, quod [ ita ] illicite acquisivit. Si vero ad religionis ordinem assumendum inducere eum forte non poteris, studeas ei ad sustentationem suam aliquod beneficium ecclesiasticum constituere, ad hoc, ut a sacerdotio debeat in perpetuum abstinere . Alioquin non erit tutum, quum sit secretus eius excessus, ipsum invitum ab eodem officio coercere. Cui tamen secretam poenitentiam, secundum quod tibi visum fuerit, iniungere non postponas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
