# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.151-156

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.151-5.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.151

Idem Linconiensi Episcopo et Priori de Ponte fracto.
Dilectus filius noster R. praepositus nobis exposuit, quod, quum Eboracensis archidiaconus eum multis gravaminibus et variis iniuriis afficere non cessaret, promisit ei certam quantitatem pecuniae se daturum, ut ab ipsius desisteret laesione; verum dictus archidiaconus post receptionem pecuniae eam, sicut promisit, in pace non dimisit, et super dignitatibus et beneficiis eius, ab eius molestia non quievit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, archidiaconum restituere quod accepit, si eum contra promissionem suam venisse constiterit, auctoritate nostra appellatione remota compellatis, et prohibeatis etiam ipsum archidiaconum ex parte nostra districtius, ne pendente lite praepositum ipsum vel suos molestare praesumat, et, si forte fecerit, per vestram sollicitudinem corrigatur .
CAP. XXIX. Pro benedictionibus nubentium et exsequis mortuorum nihil exigi debet.
Innocentius III. Abbati de Iugo Dei et Priori de Silla.
Suam nobis dilecti filii parochiani de Villa franca querimoniam destinarunt, quod Damasius capellanus eorum pro exsequiis mortuorum et benedictionibus nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit et extorquet. Quodsi forte cupiditati eius non fuerit satisfactum, ne possint mortuorum corpora sepeliri, vel benedictio nubentium celebrari, fictitia eis impedimenta fraudulenter opponit. Quia igitur exactiones huiusmodi sacrorum canonum obviant institutis , Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum capellanum, ut a tanta praesumptione desistat, et etiam pro excessu satisfaciat competenter, moneatis attentius et efficaciter inducatis , sibi, si vestris monitionibus obedire noluerit, poenam canonicam appellatione remota infligentes. [ Dat. etc. II. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XXX. Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
