# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.167-174

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.167-5.1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.167

CAP. XXXIV.
Si clericus cum pacto confert ecclesiae bona sua, ut in ipsa recipiatur in canonicum, ut illa sibi retineat pro praebenda, simonia committitur; secus, si hoc fiat sine pacta.
.5 Idem Decano Belvacensi .
Tua nos duxit discretio consulendos, si quis alicui ec clesiae de bonis suis quaedam obtulerit, petens, ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum eiusdem ecclesiae absque vitio simoniae. Nos igitur Devotioni tuae taliter respondemus, quod, si quis clericus cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur, huiusmodi oblatia vel receptio fieri non poterit sine vitio simoniae, quum in talibus omnis pactio aut conventio cessare debeat iuxta canonicas sanctiones. Si vero pure ac sine pacto vel conditione qualibet offerat aliqua bona sua , rogans humiliter, ut in canonicum admittatur, et ut bona sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici eiusdem ecclesiae pure consentiant: huiusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo simoniacae pravitatis. Licet autem taliter duximus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tantummodo iudicare: si tamen is, qui talem donationem facit, ea intentione ducatur, ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri: sine dubio tam ille quam isti apud districtum iudicem, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles iudicantur. [ Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Non. Dec. Ao. X. 1207.]
CAP. XXXV.
- Non debet quis ordinem recipere ab eo, quem credit simoniacum; sed ministrare potest in illis, quos prius ab isto recepit. -
.5 Idem Priori Cantuariensi. -.5
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum B. in quadam domo Cartusiensis ordinis suscepisset habitum monachalem, termino suae probationis completo , a dioecesano episcopo fuit in subdiaconum ordinatus; sed postmodum didicit ex relatione quorundam, quod, licet idem episcopus alias vir esset honestus , multoties tamen commiserat vitium simoniae, propter quod idem monachus, - vehementi dolore turbatus , in suscepto formidat ordine ministrare, nolens ab eodem episcopo ad superiores ordines promoveri. Unde, quum eidem eremum exire non liceat, nec praefatus episcopus ipsum vel quemquam alium suae dioecesis ab alio episcopo per mittat ordinari, postulasti per sedem apostolicam edoceri, quid cum praefato monacho in ordine iam suscepto et suscipiendis superioribus sit agendum - . Nos igitur respondemus, ut idem monachus in ordine sic suscepto secure ministret; sed contra conscientiam ad superiores ordines non adscendat, ne forte aedificet ad gehennam; licet ex eo, quod conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
