# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.204-213

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.204-5.1.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.204

CAP. XLIV. Recepto in canonicum debetur praebenda et reditas, consuetudine non obstanto, quod non servaverit pravam consuetudinem de aliquo temporali dando ipsis canonicis.
Gregorius IX. Priori S. Thomae Esculani.
Iacobus canonicus Esculanus exposuit, quod, quum ipse in ecclesia Aprutinensi sit receptus in canonicum et in fratrem, canonici eiusdem ecclesiae partem proventuum ac praebendam sibi assignare recusant, quandam consuetu dinem praetendentes, quod prandium habere debeant a canonico recepto de novo. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, dictos canonicos, ut tali consuetudine non obstante sibi, sicut uni ex aliis, in proventibus et praebenda pro videant, appellatione remota compellas.
CAP. XLV.
Qui ordinavit aliquem sub promissione de non petendo ab ipso provisionem, ordinator per trienium a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum etiam per triennium suspensi sunt; ordinatus vero ab ordine perpetuo sit suspensus, et solum per sedem apostolicum cum eis dispensatur.
Idem.
Si quis ordinaverit seu ad ordinem praesentaverit aliquem, promissionem vel iuramentum ab illo recipiens, quod super provisione sua non inquietet eundem, ordinator a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum per triennium, et ordinatus ab ordine sic suscepto, donec dispensationem super hoc per sedem apostolicam obtinere meruerint, noverint se suspensos.
CAP. XLVI. Habet duo dicta: secundum ibi, "et ad resignationes." Et propter brevitatem et varietatem lecturarum aliter non summatur.
Idem.
Mandato nostro recepto, ut cum monachis, qui per simoniam dato aliquo locum in monasteriis sunt adepti, secundum constitutionem generalis concilii dispensares ( Et infra: ) Consultationi tuae breviter respondentes, dici mus, mandatum apostolicum etiam ad abbates extendi, et ad resignationes spiritualium et temporalium, quae nullo pacto, sed affectu animi praecedente utrinque taliter acquiruntur, in quo casu delinquentibus sufficit per solam poenitentiam suo satisfacere Creatori, eos pro simonia huiusmodi non tenerI.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
