# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.287-292

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.287-5.1.292. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.287

CAP. XVI. Praeponens Iudaeum vel paganum publicis officiis, per concilium provinciale corripitur, et praeposito denegatur Christianorum commercium, donec deposuerit officium, et in usus Christianorum pauperum restituet inde quaesita secundum episcopi providentiam.
Idem in eodem.
Quum sit nimis absurdum, ut blasphemus Christi in Christianos vim potestatis exerceat, quod super hoc Toletanum concilium provide statuit, nos propter transgressorum audaciam in hoc generali concilio innovamus, prohibentes, ne Iudaei publicis officiis praeferantur, quoniam sub tali praetextu Christianis plurimum sunt infesti. Si quis autem eis officium tale commiserit, per provinciale concilium, quod singulis annis praecipimus celebrari, monitione praemissa districtione, qua convenit, compescatur. Officiali vero huiusmodi tamdiu Christianorum communio in commerciis et aliis denegetur, donec in usus pauperum Christianorum secundum providentiam dioecesani episcopi convertatur quicquid fuerit a Christianis adeptus occasione officii sic suscepti, et officium cum pudore dimittat, quod irreverenter assumpsit. Hoc idem extendimus ad paganos.
CAP. XVII. Concilium generale repetit concilium Lateranense supra eod. Ita, et addit poenam satisfactionis, tempore absolutionis impendendam.
Idem in eodem.
Ad liberandam terram sanctam ( Et infra: ) Excommunicamus praeterea et anathematizamus illos falsos et impios Christianos, qui contra ipsum Christum et populum Christianum Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferunt galearum; eos etiam, qui galeas eis vendunt vel naves, quique in piraticis Sarracenorum navibus curam gubernationis exercent, vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in dispendium terrae sanctae; ipsosque rerum suarum privatione mulctari, et capientium servos fore censemus, praecipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia publice innovetur. Et talibus gremium non aperiatur ecclesiae, nisi totum, quod ex commercio tam damnato perceperint, et tantundem de suo in subsidium terrae sanctae transmiserint, ut aequo iudicio in quo deliquerint puniantur. Quodsi forte solvendo non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendI. CAP. XVIII. Iudaei vel pagani publicis officiis praeficiendi non sunt, et, si eis regalia iura vendantur, ad ea colligenda praeficiendus est Christianus non suspectus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
