# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.308-315

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.308-5.1.315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.308

Gregorius Anastasio Antiocheno.
Fraternitatis tuae ( Et infra: ) [ Praeterea, dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione haeretici codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc, quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa, quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est, ut caritas vestra eandem synodum apud S. Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat; vel, si placet, hinc dirigimus, quae ab antiquitate servata in scriniis habemus. ] Illa enim synodus, quae sub imagine primae Ephesinae facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et Quum Coelestinus atque Pelagius in Ephesina synodo sint damnati, quomodo poterunt illa capitula recipi, quorum damnantur auctores.
CAP. V. Episcopus, instituens heredem haereticum consanguinem, vel extraneum, vel paganum, etiam post mortem excommunicatus nunciatur. H. d. secundum communem et veriorem intellectum, et, ut faciat ad tit., potest intelligi, quod ex hoc praesumatur haereticus.
Ex concilio Africano.
Si quis episcopus heredes instituerit extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos, etiam consanguineos, aut paganos pertulerit, saltem post mortem ei anathema dicatur, atque eius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. [ Nec ezcusari possit, si intestatus decesserit etc. ]
CAP. VI. Loquitur de eadem materia cum praecedenti, et extenditur, quod ibi dictum fuit de episcopo, ad presbyteros et alios clericos.
Ex eodem.
In eos, qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum episcopi vel presbyteri nihil conferant. Denique hoc, quod de episcopis et presbyteris dictum est, debet de reliquis quoque clericis exaudirI. CAP. VII. Christus fuit verus Deus et verus homo, sentiens oppositum haereticus est et excommunicatus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
