# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.31-37

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.31-5.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.31

Idem Vigoriensi Episcopo.
Ex parte tua huiusmodi quaestio nobis fuit proposita, utrum monachi in accusatione abbatum suorum aliquatenus sint admittendi. Super quo utique Prudentiae tuae taliter respondemus, quod monachi, nisi alia manifesta et rationabilis causa impediat, eo, quod de obedientia et subiectione abbatis esse noscuntur, ab eius accusatione sunt nullatenus repellendi: licet alios accusare non possint. Quibus siquidem, quum proprium non habeant, de rebus monasterii expensae debent necessariae, donec causa debitum finem accipiat, ministrari. [ De confirmationibus etc. ( cf. c. 2. de confirm. II. 30.)]
CAP. XII. Presbyter ebriosus, missam celebrans non praemissa digestione, ecclesia privari debet. H. d. ut conveniat omnibus lecturis.
Idem.
Si constiterit, quod saepe dicto D. praescripta ecclesia non perpetuo concessa, sed ad tempus fuerit commendata, et de vinolentia, et quod in taberna pernoctaverit, ita, quod altera die, nulla praemissa dormitione, missam cantasset: ( Et infra: ) Sed etiam Si de hoc rationabiliter convictus fuerit in iudicio ante episcopum vel archiepiscopum suum, sive accusatus, vel ad rationem positus sine coactione coram pluribus fuerit confessus, ei nullius appellatione obstante super eadem ecclesia perpetuum silentium imponatis, ipsum ab impetitione B. desistere compellentes. Ceterum si eidem D. fuit ecclesia ipsa canonice concessa et tradita, et postea de crimine aliquo non fuit convictus, propter quod de iure debeat spoliari, vel post appellationem, sicut aliquando allegavit, ecclesia illa fuerit spoliatus: ipsam ei faciatis restituti et in pace dimittI. CAP. XIII. Inimicus etiam a voluntaria exceptione repellitur.
Idem.
Meminimus iam pridem tibi praecipiendo mandasse, ut dilectae filiae nostrae C. abbatissae monasterii S. Zachariae , cuius electionem confirmavimus, munus benedictionis impendere procurares. Sed quia H. pro altera parte ad nostram praesentiam accessit , a te exinde ad nostram audientiam appellavit, proponens, quod de simonia accusaret eandem, et ideo mandatum nostrum distulisti effectui mancipare. Quia vero te non decet in hac parte appellationi eiusdem H. deferre, quum non liceat laicis contra clericos aut monachos testimonium ferre, et quum idem H. illius manifestus fuerit inimicus, et contra eam testimonium tulerit: nos, si bene meminimus, eandem abbatissam benedici mandavimus, et adhuc appellatione remota per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum inde fueris requisitus, praefatae abbatissae contradictione et appellatione cessante munus benedictionis non differas impartirI. CAP. XIV. Dicens, se aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum. Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
