# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.316-319

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.316-5.1.319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.316

Alexander III. Remensi Archiepiscopo.
Quum Christus perfectus Deus et perfectus sit homo, mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei suboriri abusio vel error induci, [ fraternitati vestrae ] per apostolica scripta Mandamus, quatenus convocatis magistris Parisiensium et Remensium et aliarum circumpositarum civitatum, auctoritate nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero audeat dicere, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia, sicut Christus verus est Deus, ita verus est homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. [ Dat. Vestae XII. Kal. Maii. 1177.]
CAP. VIII. Haeretici, receptatores et fautores eorum excommunicati sunt, et decedentes in hoc peccato, in coemeterio ecclesiae sepeliri non debent, nec pro eis orarI. Ex concilio LateranensI. Sicut ait beatus Leo, licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas effugiat ultiones: catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale metuerint super se supplicium evenire. Ea propter , Quia in Vasconia, Albigesio et partibus Tolosanis, et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Publicanos , alii Patarenos, et alii aliis nominibus vocant, invaluit damnanda perversitas, ut iam non in occulto, sicut alibi, nequitiam suam exerceant, sed errorem suum publice manifestent, et ad consensum suum simplices attrahant et infirmos, [ et ] eos, et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domo vel in terra sua tenere vel fovere, aut negotiationem cum eis exercere praesumat. Si autem in hoc peccato decesserit, neque sub privilegiorum nostrorum quibuscunque indultorum obtentu, neque sub alia quacunque occasione [ aut ] oblatio pro eo fiat, aut inter Christianos accipiat sepulturam. [ De Brabantionibus etc. ]
CAP. IX. Haereticus, male sentiens vel male docens de sacramentis ecclesiae, excommunicatus est, et convictus, nisi se correxerit et errorem abiuraverit, si clericus est, degradetur, et curiae saeculari tradatur, per quam etiam laicus punietur. Eadem etiam est poena suspectis de haeresi, si se non correxerunt, et relapsis omnino audientia denegatur. Saeculares principes, qui iurare nolunt de ecclesia contra haereticos defendenda, excommunicantur, et terrae eorum supponuntar interdicto; civitates vero ipsorum resistentes aliarum commercio et episccpali dignitate privantur; exempti vero subsunt ordinariis super his, quae contra haereticos instituuntur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
