# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.328

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.328

CAP. XIII. Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad § Damnati. - § 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad § Qui autem. Abbas Siculus. - § 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad § Moneantur. Abbas Siculus. - § 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad § Catholici. Abbas Siculus. - § 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad § Credentes. Abbas. - § 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad § Quia. Abbas. - § 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad § Adiicimus. Abbas. - § 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad § Volumus. Abbas. - § 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
